Aut utramque putabis esse veram,

Aut utramque putabis esse pictam.

Martial, I. cix.

Cf. Catull. ii.; Ovid, Am. ii. 6.

THE ROMAN SATIRISTS. (1)

[A.] Satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis praeferre non dubitent. Ego quantum ab illis tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium fluere lutulentum et esse aliquid, quod tollere possis, putat. Nam et eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas, et abunde salis. Multum eo est tersior ac purus magis Horatius, et, nisi labor eius amore, praecipuus. Multum et verae gloriae, quamvis uno libro, Persius meruit.

Quint. X. i. 93.

A Criticism of Lucilius.

[B.]

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae