Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,

Siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,

Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui

Famosus, multa cum libertate notabant.

Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus

Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,

Emunctae naris, durus componere versus.

Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,

Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;

Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;