Virtus divitiis pretium persolvere posse:

Virtus, id dare, quod re ipsa debetur, honori;

Hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum,

Contra defensorem hominum morumque bonorum;

Hos magni facere, his bene velle, his vivere amicum;

Commoda praeterea patriai prima putare,

Deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.

Lucilius, Sat. Frag.

‘The names of men so poor
Who could do mighty deeds.’

[B.]