Cum tremerent autem Fabios durumque Catonem
Et Scauros et Fabricium rigidique severos
Censoris mores etiam collega timeret,
Nemo inter curas et seria duxit habendum
Qualis in Oceani fluctu testudo nataret
Clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum,
Sed nudo latere et parvis frons aerea lectis
Vile coronati caput ostendebat aselli,
Ad quod lascivi ludebant ruris alumni.
Tales ergo cibi qualis domus atque supellex.