Multas contaminasse Graecas, dum facit

Paucas Latinas: factum id esse hic non negat,

Neque se pigere et deinde facturum autumat.

Habet bonorum exemplum, quo exemplo sibi

Licere id facere quod illi fecerunt putat.

Hautont. Prol. 16-21.

* Contaminatio = the blending of the parts of different comedies into one whole—e.g. the Andria of Terence, an adaptation of Menander’s Andria and Perinthia.

PLINY THE ELDER.
The Song of the Nightingale.

[A.] Lusciniis diebus ac noctibus continuis xv garrulus sine intermissu cantus densante se frondium germine, non in novissimum digna miratu ave. Primum tanta vox tam parvo in corpusculo, tam pertinax spiritus; deinde in una perfecta musica scientia: modulatus editur sonus, et nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur revocato, infuscatur ex inopinato interdum et secum ipse murmurat, plenus, gravis, acutus, creber, extentus, ubi visum est, vibrans, summus, medius, imus; breviterque omnia tam parvulis in faucibus quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit, ut non sit dubium hanc suavitatem praemonstratam efficaci auspicio, cum in ore Stesichori cecinit infantis. Ac ne quis dubitet artis esse, plures singulis sunt cantus, nec iidem omnibus, sed sui cuique. Certant inter se, palamque animosa contentio est: victa morte finit saepe vitam, spiritu prius deficiente quam captu. Meditantur iuveniores versusque quos imitentur accipiunt: audit discipula intentione magna et reddit vicibusque reticent; intelligitur emendatae correptio et in docente quaedam reprehensio.