Hist. Nat. x. 81.
PLINY THE YOUNGER.
A Corinthian Statuette.
[B.] Ex hereditate, quae mihi obvenit, emi proxime Corinthium signum, modicum quidem, sed festivum et expressum, quantum ego sapio, qui fortasse in omni re, in hac certe perquam exiguum sapio: hoc tamen signum ego quoque intellego. Est enim nudum, nec aut vitia, si qua sunt, celat, aut laudes parum ostentat. Effingit senem stantem: ossa, musculi, nervi, venae, rugae etiam ut spirantis apparent: rari et cedentes capilli, lata frons, contracta facies, exile collum. Aes ipsum, quantum verus color indicat, vetus et antiquum. Talia denique omnia, ut possint artificum oculos tenere, delectare imperitorum. Quod me, quamquam tirunculum, solicitavit ad emendum. Emi autem, non at haberem domi, verum ut in patria nostri celebri loco ponerem; ac potissimum in Iovis templo. Videtur enim dignum templo, dignum deo donum.
Ep. iii. 6.
METHODS OF WORK.
Helps to Style.
[A.] Quaeris, quemadmodum in secessu, quo iam diu frueris, putem te studere oportere. Utile in primis, et multi praecipiunt, vel ex Graeco in Latinum, vel ex Latino vertere in Graecum: quo genere exercitationis proprietas splendorque verborum, copia figurarum, vis explicandi, praeterea imitatione optimorum similia inveniendi facultas paratur; simul quae legentem fefellissent transferentem fugere non possunt. Intelligentia ex hoc et iudicium adquiritur. Nihil obfuerit, quae legeris hactenus, ut rem argumentumque teneas, quasi aemulum scribere lectisque conferre, ac sedulo pensitare quid tu, quid ille commodius. Magna gratulatio, si non nulla tu; magnus pudor, si cuncta ille melius. Licebit interdum et notissima eligere, et certare cum electis. Poteris et, quae dixeris, post oblivionem retractare, multa retinere, plura transire, alia interscribere, alia rescribere. Laboriosum istud et taedio plenum sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro, et resumere impetum fractum omissumque, postremo nova velut membra peracto corpori intexere, nec tamen priora turbare. Fas est et carmine remitti, non dico continuo et longo (id enim perfici nisi in otio non potest), sed hoc arguto et brevi, quod apte quantaslibet occupationes curasque distinguit.
Pliny the Younger, Ep. vii. 9 (sel.)