[B.] Sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim, si quid obstrepet, abiciendi codices erunt et deplorandus dies, verum incommodis repugnandum et hic faciendus usus, ut omnia quae impedient vincat intentio: quam si tota mente in opus ipsum direxeris, nihil eorum, quae oculis vel auribus incursant, ad animum perveniet. An vero frequenter etiam fortuita hoc cogitatio praestat, ut obvios non videamus et itinere deerremus; non consequemur, si et voluerimus? Non est indulgendum causis desidiae. Nam si nonnisi refecti, nonnisi hilares, nonnisi omnibus aliis curis vacantes studendum existimaverimus, semper erit propter quod nobis ignoscamus.

Quintilian, Inst. Or. X. iii. 28.

PHAEDRUS.
De Simonide.

[A.]

Homo doctus in se semper divitias habet.

Simonides, qui scripsit egregium melos,

Quo paupertatem sustineret facilius,

Circum ire coepit urbes Asiae nobiles,

Mercede accepta laudem victorum canens.