Hoc genere quaestus postquam locuples factus est,
Revenire in patriam voluit cursu pelagio;
Erat autem, ut aiunt, natus in Chia insula.
Ascendit navem, quam tempestas horrida
Simul et vetustas medio dissolvit mari.
Hi zonas, illi res pretiosas colligunt,
Subsidium vitae. Quidam curiosior:
‘Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?’
‘Mecum,’ inquit, ‘mea sunt cuncta.’* Tunc pauci enatant,
Quia plures onere degravati perierant.