[A.] Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide quiescas, nosque domum tuam ab inferno desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est. Admiratione te potius et immortalibus laudibus et, si natura suppeditet, similitudine colamus: is verus honos, ea coniunctissimi cuiusque pietas. Id filiae quoque uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque eius secum revolvant, formamque ac figuram animi magis quam corporis complectantur, non quia intercedendum putem imaginibus quae marmore aut aere finguntur, sed, ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et exprimere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis. Quidquid ex Agricola amavimus, quidquid mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum, in aeternitate temporum, in fama rerum; nam multos veterum velut inglorios et ignobilis oblivio obruet: Agricola posteritati narratus et traditus superstes erit.
Agricola 46.
The Climate and Products of Britain.
[B.] Caelum crebris imbribus ac nebulis foedum; asperitas frigorum abest. Dierum spatia ultra nostri orbis mensuram; nox clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. Quod si nubes non officiunt, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exsurgere, sed transire affirmant. Scilicet extrema et plana terrarum humili umbra non erigunt tenebras, infraque caelum et sidera nox cadit. Solum praeter oleam vitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta patiens frugum, fecundum: tarde mitescunt, cito proveniunt; eademque utriusque rei causa, multus umor terrarum caelique. Fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriae. Gignit et oceanus margarita, sed subfusca ac liventia.
Agricola 12.
TRIMALCHIO’S SUPPER.
Le Bourgeois Gentilhomme.
An Ignorant Connoisseur.
[A.] Plausum post hoc automatum familia dedit, et ‘Gaio feliciter!’ conclamavit: nec non cocus potione oneratus est, et argentea corona poculumque in lance accepit Corinthia. Quam cum Agamemnon propius consideraret, ait Trimalchio: ‘Solus sum, qui vera Corinthea habeam.’ Exspectabam, ut pro reliqua insolentia diceret sibi vasa Corintho afferri. Sed ille melius: ‘Et forsitan,’ inquit, ‘quaeris, quare solus Corinthea vera possideam? Quia scilicet aerarius, a quo emo, Corinthus vocatur; quid est autem Corintheum, nisi quis Corinthum habeat? Et ne me putetis nesapium esse, valde bene scio, unde primum Corinthea nata sint. Cum Ilium captum est, Hannibal, homo vafer, et magnus stelio, omnes statuas aeneas, et aureas, et argenteas in unum rogum congessit, et eas incendit; factae sunt in unum aera miscellanea. Ita ex hac massa fabri sustulerunt, et fecerunt catilla et paropsides et statuncula. Sic Corinthea nata sunt, ex omnibus in unum, nec hoc, nec illud.’
Petronius Arbiter, 50.