[B.] ‘Ignoscetis mihi,’ inquit Trimalchio, ‘quod dixero: ego malo mihi vitrea; certe non olunt. Quod si non frangerentur, mallem mihi, quam aurum; nunc autem vilia sunt. Fuit tamen faber, qui fecit phialam vitream, quae non frangebatur. Admissus ergo Caesarem est cum suo munere; deinde fecit se porrigere Caesari, et illam in pavimentum proiecit. Caesar non pote validius, quam expavit. At ille sustulit phialam de terra: collisa erat, tanquam vasum aeneum. Deinde marceolum de sinu protulit, et phialam otio belle correxit. Hoc facto putabat se solium Iovis tenere, utique, postquam illi dixit: Numquid alius scit hanc condituram vitreorum? Vide modo. Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari; quia enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus.’

Petronius Arbiter, 51.

PRONUNCIATION.*
H.

[I.] Diu deinde servatum ne consonantibus (veteres) adspirarent, ut in Graccis et in triumpis. Erupit brevi tempore nimius usus, ut choronae, chenturiones, praechones adhuc quibusdam in inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma est.

Quint. i. 5. 20.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet

Dicere, et insidias Arrius hinsidias,

Et tum mirifice sperabat se esse locutum,

Cum quantum poterat dixerat hinsidias.