“O arbos pomifera, dulcis et bona,
Non parvum fers onus fructuum;
Ego tui causa anxius et solicitus sum
Ne lignatores arbores ad cædendas veniant,
Et effodiant tuam radicem, et semen corrumpant,
Ita ut nunquam postea pomum feras:
Ego sum ferus, hominibus spectaculum,
Me occupat horor, et vestes me non amiciunt.
Gwenddolau dedit mihi gratis jocularia,
Et ipse est hodie non uti olim fuit.”
Fuit Merlinus Morfrynii filius et Albania oriundus, et alter fuit a Merlino Ambrosio qui vixit tempore Vortigerni, et eò quod nepotem causu interfecerit in insaniam incidit et in Caledoniam recessit sylvam feri instar, ubi, cum animi compos esset, sortem suam carminibus deploravit.
Floruit hoc seculo et Llywarch-hen, i.e. longævus, Urieni Cumbriæ principis consobrinus. Extant ab eo scripta poemata in quibus narrat se a Saxonibus in Povisiam pulsum fuisse, et sibi fuisse viginti quatuor filios auries torquibus insignitos, et omnes patriam defendendo bello occubuisse. Qui plura de hoc viro nobili et Bardo desiderat Cl. Llwydii Archaeologiam Britannicam consulat p. 259.
Vixerunt eodem tempore alii Bardi, sed cum eorum non extent opera, nomina tantum interserere sufficat Tristfardd, Bardd Urien Reged. Dygynnelw, Bardd Owain ap Urien, Afan Ferddig, Bardd Cadwallon ap Cadfan. Golyddan, Bardd Cadwaladr Fendigaid. Sunt in iis qui extant multa quae historico Britannico usui esse possunt: fuere enim Bardi rerum gestarum fidi narratores. Fuit eorum praecipuum munus
principum et magnatum laudes, et egregia in bello acta carminibus celebrare, quod et olim de iis observavit Lucanus.
Vos quoque, qui fortes animas belloque peremptas
Laudibus in longum vates dimittis aevum,
Plurima securi fudistis carmina Bardi. Lib.
“Bardi (inquit Lelandus in Assertione Arturii) soli musicis numeris, et illustri nobilium memoriæ conservandæ studebant, canebant illi ad lyram heroum inclyta facta, profuit hoc studium mirificè cognitioni, tanquam per manus posteritati traditae. Unde quoque contigit ut Arturii maximi nomen, fama, gloria utcunque conserventur.” Inventus est enim ejus sepulchrum in monasterio Glastoniensi juxta id quod Bardus cecinerat coram Henrico Secundo, quod satis demonstrat illos historicorum fidorum aequè ac poetarum munus egisse.
Habemus praeter hos quos supra citavimus Bardos, nonnulla carmina anonyma pervetusta, quae Druidum esse existimavit Edvardus Lluyd, cujusmodi sunt Englynion yr Eiry, y bidiau, y gorwynnion. Moris fuisse Druidis carmina almunos docere notavit Caesar: “Magnum ubi versuum numerum edicere dicuntur. Itaque nonnulli annos vicenos in disciplina permanent, neque fas esse existimant ea litteris mandare, quum in reliquis fere rebus publicis privatisque rationibus, Graecis litteris utuntur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur; quod neque in vulgus disciplinam efferri velint, neque eos qui discunt litteris confisos minus memoriae studere, quod feré plerisque accidit ut praesidio litterarum diligentiam in discendo ac memoriam remittant.” Genus carminis quo in his usi sunt fuit Englyn Milwr.
Haec de antiquissimis quae nunc extant Bardis Britannicis
dicere sufficiat, ad illos nunc accedo qui durante Principum Cambriæ gubernaculo floruerunt. A seculo sexto ad decimum nihil quod novi extat scriptum, saltem non vidi, neque quid causæ esse potuit augurari possum, nisi frequens bellorum strages et Britannorum inter dissidia. In Hoeli Boni, nostris Hywel Dda, legibus fit Bardi aulici mentio, et quænam fuerit ejus ibi conditio, quæ, [73] temporis ratione habitâ, fuit perhonesta. Circa annum 1170 Gruffydd Ap Conan Cambriæ princeps legem Bardis praescripsit, in qua cautum erat ut nullam praeter suam exercerent artem, in qua et dona et pœnas constituit. Eos autem in tres classes divisit, Prydydd, Teuluwr, et Clerwr; et fixum unicuique secundum ordinem statuit stipendium. Eorum electio fieri solebat in solenni principum et procerum concessu, ubi unicuique secundum meritum assignatus est locus. Ille vero qui praecelliat, sellâ donatus est aureâ vel argentea, unde et Cadeirfardd dictus, i.e. Bardus qui sellam assecutus est.