Ab eo tempore multi eximii floruerunt Bardi, et a principibus admodum fovebantur. Meilir qui fuit Gruffini filii Conani Bardus, fuit et ejusdem miles et legatus uti et ipse in ejus epicedio refert.

Yfeis gan deyrn o gyrn eurawg
Arfod faedd feiddiad angad weiniawg
Yn llys Aberffraw er ffaw ffodiawg
Bum o du Gwledig yn lleithawg
Eilwaith ydd eithum yn negessawg
O leufer lliw camawn iawn dywyssawg
Bu fedd aur gylchwy yn fodrwyawg
Torresid gormes yn llynghessawg
Gwedi tonnau gwyrdd gorewynnawg
Dyphuthynt eu seirch meirch rhygyngawg.

i.e.

“Dedit mihi potum ex cornu deaurato princeps,
Cujus impetus erat instar apri ferocis in bello, cujus
Manus erat liberalis
In aula Aberffraw, quod mihi decus et felicitas fuit.
Ex domini mei parte miles fui,
Et iterum legationem obii.
Quum a bello cruento discederet princeps egregius.
Mulsum ex poculo aureo bibebatur in circulo,
Hostium enim invasionem navalem repulimus,
Et post refluxum undarum viridium perspumosarum
Portabant phaleras in littore sicco equi gestientes.”

Nec dedignati sunt ipsi principes hanc artem, animi relaxandi causa, colere, ut testantur Oweni Cyfeiliog principis Provisiæ et Hoeli filii Oweni Venedotiæ principis opera, quibus addere licet Llewellinum ultimum Cambriae principem. De eo enim sic Matt. West. circa natale domini Llewellinus accessit ad regem misericordiam non justitiam petiturus—et paulo post—Rex Edwardus vocalem principem diligenter instructum ad partes Walliae redire permisit. [74] Poematum argumenta erant egregia in bello facinora, libertas, hospitalitas et munificentia,

et si quae alia virtus, quae homines domi ornat, et foris hostibus tremendos reddit. Et fuit eorum in accendendis hominum ad clara incepta animis tanta vis, ut nihil aeque sonaret Tyrtaei musa quum suos ad honestam mortem oppetendam hortaretur. Et quaenam, quaeso, reipublicae tam utilis virtus, quum hostibus utrinque premeretur, et cum sola spes, salus et libertas esset in armis, quam magnanimus periculorum contemptus, et ad ea adeunda ardor egregius? Sed præstat Giraldum Cambrensem audire qui iis vixit temporibus, et fuit eorum quæ hic narrantur oculatus testis. “Nec ullo prorsus nisi martio labore vexantur, patriæ tamen tutelæ student et libertatis: pro patria pugnant, pro libertate laborant; pro quibus non solum ferro dimicare, verum etiam vitam dare dulce videtur. Unde et in thoro turpe, in bello mori decus putant. Ac illud poetæ dixerunt—procul hinc avertite pacem, nobilitas cum pace perit, nec mirum si non degenerant. Quorum enim hi reliquiae sunt Æneadae in ferrum pro libertate ruebant. De his igitur spectabile, quod nudi multoties cum ferro vestitis, inermes cum armatis, pedites cum equitibus congredi non verentur, in quo plerumque conflictu sola fiunt agilitate, et animositate victrices. Illis quorum poeta sic meminit, sicut situ sic natura non dissimiles.”

— Populus quos despicit arctos
Felices errore suo, quos ille timorum
Maximus haud urget leti metus, inde ruendi
In ferrum mens prona viris, animaeque capaces
Mortis, et ignavum rediturae parcere vitae.

Et nonnullis interjectis—“Illud in hoc loco notandum videtur, quod Anglorum Rex Henricus Secundus nostris diebus imperatori Constantinoplitano Emmanueli super insulae Britannicae situ ac natura, magisque notabilibus

litteris et nunciis inquirenti: inter caetera hoc quasi praecipue notabile rescripsit. In quadam insulae parte sunt gentes quae Wallenses dicuntur, tantae audaciae et ferocitatis ut nudi cum armatis congredi non vereantur, adeo ut sanguinem pro patria fundere promptissime, vitamque velint pro laude pacisci.” Hactenus Giraldus.

Non immerito Bardis tantus fuit habitus honor; ii enim heroum inclyta canentes acta, et majorum illustria proponentas exempla suos ad ardua incitabant, unde et patriae salutem, principibus et proceribus gloriam conciliabant; nec solum illustria aliorum canebant facta, verum ipsi in bello eodem quo in cantibus ardore incitati, multa praeclara fortitudinis exhibebant documenta. Gwalchmai filius Meilir se Cambriae fines adversus Anglos defendisse gloriatur in poemate cui titulus Gorhoffedd Gwalchmai, i.e. ejus Deliciæ. Stationem ejus juxta fluvium Efurnwy fuisse docet non pocul ab agro Salopiensi. Sunt multa in hoc poemate tam heroe quam Bardo digna. Postquam enim excubias per noctem totam egisset Gwalchmai, ad lucem diei appropinquantis laetus, loci et rerum circumjacentium pulchritudine delectatus, omnem curam et solicitudinem amovit, et philomelae cantui, et aquae juxta labantis murmuri, et arborum herbarumque virori attendit, imminens ab hoste periculum contemnens, Marti aeque ac Mercurio paratus, firmum mehercle et generosum pectus!