Seque illa deflens tot pati infortunia
Nulli imputare quam sibi hanc sortem potest
Dolor sed omnis sæviter recruduit
Curationis danda cum merces fuit.
In re minori cum quis et fragili tumet
Hunc sortis ingens sternit indignatio.
[NOTE H.] [text]
Hulsbach, “Sylva Sermonum,” Basileæ, 1568, p. 28: “In sylva quadam morabatur heremicola jam satis provectæ ætatis, qui quaque die accedebat civitatem, afferens inde mensuram mellis, qua donabatur. Hoc recondebat in vase terreo, quod pependerat supra lectum suum. Uno dierum jacens in lecto, et habens bacalum in manu sua, hæc apud se dicebat: Quotidie mihi datur vasculum mellis, quod dum indies recondo, fiet tandem summa aliqua. Jam valet mensura staterem unum. Corraso autem ita floreno uno aut altero, emam mihi oves, quæ fœnerabunt mihi plures: quibus divenditis coëmam mihi elegantem uxorculam, cum qua transigam vitam meam lætanter: ex ea suscitabo mihi puellam, quam instituam honeste. Si vero mihi noluerit obedire, hoc baculo eam ita comminuam: atque levato baculo confregit suum vasculum, et effusum est mel, quare cassatum est suum propositum, et manendum adhuc in suo statu.”