[Cic. Or. XVIII.] Ipsa enim natura, quasi modularetur hominem orationem, in omni verbo posuit acutam vocem, nec una plus, nec a postrema syllaba citra tertiam.

The grammarians recognize three accents; but practically we need take account of but two, inasmuch as the third is merely negative. The syllable having the grave accent is, as we should say, unaccented.

[Diom. Keil. v. I. p. 430.] Sunt vero tres, acutus, gravis, et qui ex duobus constat circumflexus. Ex his, acutus in correptis semper, interdum productis syllabis versatur; inflexus (or ‘circumflexus’), in his quae producuntur; gravis autem per se nunquam consistere in ullo verbo potest, sed in his in quibus inflexus est, aut acutus ceteras syllabas obtinet.

The same writer thus gives the place of each accent:

[Keil. v. I. p. 431.] (Acutus) apud Latinos duo tantum loca tenent, paenultimum et antepaenultimum; circumflexus autem, quotlibet syllabarum sit dictio, non tenebit nisi paenultimum locum. Omnis igitur pars orationis hanc rationem pronuntiationis detinet. Omnis vox monosyllaba aliquid significans, si brevis est, acuetur, ut ab, mel, fel; et, si positione longa fuerit, acutum similiter tenorem habebit, ut ars, pars, pix, nix, fax. Sin autem longa natura fuerit, flectetur, ut lux, spes, flos, sol, mons, fons, lis.

Omnis vox dissyllaba priorem syllabam aut acuit aut flectit. Acuit, vel cum brevis est utraque, ut deus, citus, datur, arat; vel cum positione longa est utraque, ut sollers; vel alterutra positione longa dum ne natura longa sit, prior, ut pontus; posterior, ut cohors. Si vero prior syllaba natura longa et sequens brevis fuerit, flectitur prior, ut luna, Roma.

In trisyllabis autem et tetrasyllabis et deinceps, secunda ab ultima semper observanda est. Haec, si natura longa fuerit, inflectitur, ut Romanus, Cethegus, marinus, Crispinus, amicus, Sabinus, Quirinus, lectica. Si vero eadem paenultima positione longa fuerit, acuetur, ut Metellus, Catullus, Marcellus; ita tamen si positione longa non ex muta et liquida fuerit. Nam mutabit accentum, ut latebrae, tenebrae. Et si novissima natura longa itemque paenultima, sive natura sive positione longa fuerit, paenultima tantum acuetur, non inflectetur; sic, natura, ut Fidenae, Athenae, Thebae, Cymae; positione, ut tabellae, fenestrae. Sin autem media et novissima breves fuerint, prima servabit acutum tenorem, ut Sergius, Mallius, ascia, fuscina, Julius, Claudius. Si omnes tres syllabae longae fuerint, media acuetur, ut Romani, legati, praetores, praedones.

Priscian thus defines the accents:

[Keil. v. III. p. 519.] Acutus namque accentus ideo inventus est quod acuat sive elevet syllabam; gravis vero eo quod deprimat aut deponat; circumflexus ideo quod deprimat et acuat.

Then after giving the place of the accent he notes some disturbing influences, which cause exceptions to the general rule: