[Pompei. Comm. ad Donat. Keil. v. V. p. 101.] De istis quinque litteris tres sunt, quae sive breves sive longae ejusdemmodi sunt, a, i, u: similiter habent sive longae sive breves.

But two (e, o) change their quality:

[Id. ib.] O vero et e non sonant breves.

E aliter longa aliter brevis sonat. Dicit ita Terentianus (hoc dixit) ‘Quotienscumque e longam volumus proferri, vicina sit ad i litteram.’ Ipse sonus sic debet sonare, quomodo sonat i littera. Quando dicis evitat, vicina debet esse, sic pressa, sic angusta, ut vicina sit ad i litteram. Quando vis dicere brevem e simpliciter sonat. O longa sit an brevis. Si longa est, debet sonus ipse intra palatum sonare, ut si dices orator, quasi intra sonat, intra palatum. Si brevis est debet primis labris sonare, quasi extremis labris, ut puta sic dices obit. Habes istam regulam expressam in Terentiano. Quando vis exprimere quia brevis est, primis labris sonat; quando exprimis longam, intra palatum sonat.

[Ars Gram. Mar. Vict. de Orthog. et de Metr. Rat., I. vi. 9.] O qui correptum enuntiat, nec magno hiatu labra reserabit, et retrorsum actam linguam tenebit.

It would thus seem that the long e of the Latin in its prolongation draws into the i sound, somewhat as if i were subjoined, as in the English vein or Italian fedele.

The grammarians speak of the obscure sound of i and u, short and unaccented in the middle of a word; so that in a number of words i and u were written indifferently, even by classic writers, as optimus or optumus, maximus or maxumus. This is but a simple and natural thing. The same obscurity occurs often in English, as, for instance, in words ending in able or ible. How easy, for instance, to confuse the sound and spelling in such words as detestable and digestible.

[Serg. Explan. Art. Donat. Keil. v. II. p. 475.] Hae etiam duae i et u . . . interdum expressum suum sonum non habent: i, ut vir; u, ut optumus. Non enim possumus dicere vir producta i, nec optumus producta u; unde etiam mediae dicuntur. Et hoc in commune patiuntur inter se, et bene dixit Donatus has litteras in quibusdam dictionibus expressum suum sonum non habere. Hae etiam mediae dicuntur, quia quibusdam dictionibus expressum sonum non habent, . . . ut maxume pro maxime. . . . In quibusdam nominibus non certum exprimunt sonum; i, ut vir modo i opprimitur; u ut optumus modo u perdit sonum.

Priscian says:

[Keil. v. II. p. 465.] Cur per vi scribitur (virum)? Quia omnia nomina a vi syllaba incipientia per vi scribuntur exceptis bitumine et bile, quando fel significat, et illis quae a bis adverbio componuntur, ut biceps, bipatens, bivium. Cur sonum videtur habere in hac dictione i vocalis u litterae Graecae? Quia omnis dictio a vi syllaba brevi incipiens, d vel t vel m vel r vel x sequentibus, hoc sono pronuntiatur, ut video, videbam, videbo: quia in his temporibus vi corripitur, mutavit sonum in u: in praeterito autem perfecto, et in aliis in quibus producitur, naturalem servavit sonum, ut vidi, videram, vidissem, videro. Similiter vitium mutat sonum, quia corripitur; vita autem non mutat, quia producitur. Similiter vim mutat quia corripitur, vimen autem non mutat quia producitur. Similiter vir et virgo mutant, quia corripiuntur: virus autem et vires non mutant, quia producuntur. Vix mutant, quia corripitur: vixi non mutant, quia producitur. Hoc idem plerique solent etiam in illis dictionibus facere, in quibus a fi brevi incipiunt syllabae sequentibus supra dictis consonantibus, ut fides, perfidus, confiteor, infimus, firmus. Sunt autem qui non adeo hoc observant, cum de vi nemo fere dubitat.