'Quos uides sedere celsos Solii culmine reges,
Purpura claros nitente, Septos tristibus armis,
Ore toruo comminantes, Rabie cordis anhelos,
Detrahat si quis superbis Vani tegmina cultus,
Iam uidebit intus arctas Dominos ferre catenas.
Hinc enim libido uersat Auidis corda uenenis;
Hinc flagellat ira mentem Fluctus turbida tollens,
Moeror aut captos fatigat, Aut spes lubrica torquet.
Ergo, cum caput tot unum Cernas ferre tyrannos,
Non facit, quod optat, ipse Dominis pressus iniquis.'