"Nota.—Pro potestatibus sublimioribus, potestatibus supereminentibus vel præcellentibus, ut, Noster vertit, 1 Pet. ii., sive regi quasi præcellenti, Syrus vertit, potestatibus dignitate præditis: id est magistratibus secularibus, qui potestate regendi præditi sunt, sive duces, sive gubernatores, sive consules, prætores, &c.
"Seculares enim magistratus hic intelligere Apostolum patet, quia his solvuntur tributa et vectigalia quæ hisce potestatibus solvi jubet ipse v. 7, ita Sanctus Basilius de Constit. Monast. c. 23.
"Nota.—Ex Clemente Alexand. lib. iv. Stromatum, et S. Aug. in Psal. cxviii. cont. 31, Initio Ecclesiæ, puta tempore Christi et Pauli, rumor erat, per Evangelium politias humanas, regna et respublicas seculares everti; uti jam fit ab hæreticis prætendentibus libertatem Evangelii: unde contrarium docent, et studiose inculcant Christus, cum solvit didrachma, et cum jussit Cæsari reddi ea quæ Cæsaris sunt; et Apostoli: idque ne in odium traheretur Christiana religio, et ne Christiani abuterentur libertate fidei ad omnem malitiam.
"Ortus est his rumor ex secta Judæ et Galilæorum de qua Actor. 5, in fine, qui pro libertate sua tuenda omne dominium Cæsaris et vectigal, etiam morte proposita abnuebant, de quo Josephus, libr. xviii. Antiqu. 1. Quæ secta diu inter Judæos viguit; adeoque Christus et Apostoli in ejus suspicionem vocati sunt, quia origine erant Galilæi, et rerum novarum præcones. Hos Galilæos secuti sunt Judæi omnes, et de facto Romanis rebellarunt: quod dicerent populum Dei liberum non debere subjici et servire infidelibus Romanis; ideoque a Tito excisi sunt. Hinc etiam eadem calumnia in Christianos, qui origine erant et habebantur Judæi, derivata est: unde Apostoli, ut eam amoliantur, sæpe docent principibus dandum esse honorem et tributum.
"Quare octo argumentis probat his Apostolus principibus et magistratibus deberi obedientiam....
"His rationibus probat Apostolus Evangelium, et Christianismum, regna et magistratus non evertere, sed firmare et stabilire: quia nil regna et principes ita confirmat, ac subditorum bona, Christiana et sancta vita. Adeo, ut etiam nunc principes Japones et Indi Gentiles ament Christianos, et suis copiam faciant baptismi et Christianismi suscipiendi, quia subditos Christianos, magis quam Ethnicos, faciles et obsequentes, regnaque sua per eos magis firmari, pacari et florere experiuntur."
With regard to the mode in which civil power proceeds from God, the celebrated commentator agrees with the other theologians. Like them, he distinguishes between direct and indirect communication, and takes care to define the particular meaning of the term, divine origin of power, when applied to ecclesiastical authority.
In his explanation of these words, all power is from God, he thus expresses himself:
"Non est enim potestas, nisi a Deo; quasi diceret principatus et magistratus non a diabolo, nec a solo homine, sed a Deo ejusque divina ordinatione et dispositione conditi et instituti sunt: eis ergo obediendum est.
"Nota primo.—Potestas sæcularis est a Deo mediate; quia natura et recta ratio, quæ a Deo est, dicat, et hominibus persuasit præficere reipublicæ magistratus, a quibus regantur. Potestas vero ecclesiastica immediate est a Deo instituta; quia Christus ipse Petrum et Apostolos Ecclesiæ præfecit."