| [Contents] | ||
[Hunting Dogs] | ||
[IOANNIS CAII]
BRITANNI
DE
Canibus Britannicis libellus.
[ Ad Gesnerum.]
Scripsimus ad te (charissime Gesnere) superioribus annis variam historiam de variis quadrupedum, avium, atque piscium formis, variis herbarum atque fruticum speciebus & figuris. Scripsimus & de canibus quædam ad te seorsum, quæ in libro tuo de iconibus animalium ordine secundo mansuetorum quadrupedum, ubi de Canibus Scoticis scribis, & in fine epistolæ tuæ ad Gulielmum Turnerum de libris a te editis, inter libros nondum excusos, te editurum polliceris. Sed quia de Canibus nostris quædam in eo libello mihi videbantur desiderari, editionem prohibui, & alium promisi. Quamobrem, ut promissis meis starem, & expectationi tuæ satisfacerem, homini omnis cognitionis cupido, universitatem generis, differentiam atque usum, mores & ingenium, veluti methodo quadam conabor explicare. Dispertiar in tres species, Generosam, Rusticam, & Degenerem; sic ut de illa primò, de hac postremò, de rustica, medio loco tibi dicam. Omnes Britannicos vocabo; tum quòd una Insula Britannia, ut Anglicos omnes, sic quoque Scoticos omnes complectatur: tum quòd venatibus magis indulgemus, quia voluptati ex feris & venatione, propter animalium copiam, atque hominum otium, magis Britanni sumus dediti, quàm eorum animalium indigi & negotiosi Scoti. [ Ex generosis venaticis.] Ergo cum omnis ratio generosæ venationis, vel in persequendis feris, vel in capiendis avibus finiatur, canum, quibus hæc aguntur, duo genera sunt: alterum quod feras investiget, alterum quod aves persequatur. Utraque Latinis uno & communi nomine dici possunt venatica. Sed Anglis cum aliud esse videatur feras sectari, aliud aves capere, ut primum venationem, secundum aucupium nominant, ita canum nomina volunt esse diversa: ut qui feras lacessunt, venatici; qui aves, aucupatorii dicerentur. Venaticos rursum divido in quinque genera. Aut enim odoratu, aut visu fatigant feras, aut pernicitate vincunt, aut odoratu & pernicitate superant, aut dolo capiunt.
Sagax. Qui odoratu fatigat, & prompta alacritate in venando utitur, & incredibili ad investigandum sagacitate narium valet: a qua re nos sagacem hunc appellamus, quem Græci ab investigando ἰχνευτὴν, à nare ῥινηλάτην dicunt. Huic labra propensa sunt, & aures ad os usque pendulæ, corporisque media magnitudo. Leverarius. Hunc Leverarium vocitabimus, ut universum genus in certas species atque nomina reducamus: cum alioqui usus aut officii nomine, in unitatem speciei adigi nullo modo queant. Nam alius leporis, alius vulpis, alius cervi, alius platycerotis, alius taxi, alius lutræ, alius mustelæ, alius cuniculi (quem tamen non venamur nisi casse & viverra) tantum odore gaudet: & in suo quisque genere & desiderio egregius est. Sunt ex his qui duos, ut vulpem atque leporem, variatis vicibus sequi student, sed non ea felicitate, qua id quod natura sequi docuit: errant enim sæpius. Terrarius. Sunt qui vulpem atque taxum solum, quos Terrarios vocamus; quod subeant terræ cuniculos, more viverrarum in venatu cuniculorum, & ita terrent mordentque vulpem atque taxum, ut vel in terra morsu lacerent, vel è specu in fugam aut casses cuniculorum ostiis inductas compellant. Sed hi in sagacium genere minimi sunt. Sanguinarius. Qui insequuntur, majores: propenso & hi labro atque aure, nec vivas tantum uti memorati omnes, sed & mortuas quoque conspersi sanguinis odore persequuntur. Sive enim vivæ sauciantur feræ, atque è manibus venatorum elabuntur, sive mortuæ ex vivario sublatæ sunt (sed profusione sanguinis utræque) isti canes odore facilè persentiscunt, & subsequuntur. Eam ob causam ex argumento sanguinarii appellantur. Cum tamen fieri solet ut furum astutia nullo consperso sanguine abripiatur fera, etiam sicca hominis vestigia per extentissima spatia nullo errore sequi nôrunt, in quantalibet multitudine secernere, per abditissima & densissima loca appetere, & si flumina tranent etiam persequi, cumque ad ulteriorem ripam perventum est, circuitu quodam qua fugitum est investigare, si primo statim odore in vestigium furis non inciderint. Sic enim arte inveniunt, quod fortuna nequeunt, ut rectè videatur ab Æliano scriptum lib. 6. cap. 59. de animalibus, τὸ ἐνθυμητικὸν καὶ διαλεκτικὸν, καὶ μέντοι καὶ τὸ αἱρετὸν, hoc est, considerationem, ratiocinationem, atque etiam participationem seu arbitrium canibus hisce venaticis inesse; nec ante cessant persequi, quàm sunt fures comprehensi. Eos luce in tenebris habent heri, nocte producunt, quo alacriores in persequendo sint assueti tenebris, quibus prædones delectantur maximè. Iidem, cum fures insequuntur, non ea donantur libertate qua cum feras, nisi in magna celeritate fugientium furum, sed loro retenti herum ducunt qua velit ille celeritate, sive pedes sit, sive eques. In confiniis Angliæ atque Scotiæ propter frequentia pecorum & jumentorum spolia, multus usus hujus generis canum est, & principio discit pecudem & armentum persequi, postea furem relicto armento. In hoc genere nullus est aquaticus naturaliter, nisi eos ita nominare placeat, qui Lutram insequuntur, qui subinde ripas, subinde aquas frequentant. Non recusant tamen omnes, aviditate prædæ tranantis flumina, etiam aquis se committere. Sed hoc desiderii potius est, quàm naturæ. Quod autem ex his aliquas Brachas nostri, Rachas Scoti sua lingua nominant, in causa sexus est, non genus. Sic enim canes fœminas in venatico genere vocare solent nostri. Ad postremum, in natura sagacium est, ut alii pervestigando taceant ante excitatam feram, alii statim ad primum odorem voce prodant animal, etsi remotum adhuc, & in cubili; & quo juniores, eo petulantioris oris & mendacioris sunt. Ætas enim & venandi assiduitas experientiam in his facit & certitudinem, ut in aliis omnibus, maximè, cum norint obtemperare domino vel inhibenti vel animanti. Agasæus. Quod visu lacessit, nare nihil agit, sed oculo; oculo vulpem leporemque persequitur, oculo seligit medio de grege feram, & eam non nisi bene saginatam & opimam oculo insequitur, oculo perditam requirit, oculo, si quando in gregem redeat, secernit, cæteris relictis omnibus, secretamque cursu denuo fatigat ad mortem. Agasæum nostri abs re, quòd intento sit in feram oculo, vocant. Usus ejus est, in septentrionalibus Angliæ partibus magis quam meridionalibus; locis planis & campestribus, quàm dumosis & sylvestribus; equitibus magis quàm peditibus, quo ad cursum equos incitent (quibus delectantur magis quàm ipsa præda) assuescantque sepes fossasque inoffensè & intrepidè transilire & aufugere, quò insessores per necessitates & pericula salutem fuga sibi quærant, aut hostem insequendo cum velint cædant. At si quando canis aberraverit, dato signo quàm mox accurrit, & feram de integro subsequens, clara voce, cursuque celeri ut ante lacessit. Leporarius. Quod pernicitate vincit, leporarius dicitur, quòd præcipua ejus cura, præcipuusque usus est in persequendo lepore. Quanquam & in capiendo platycerote, cervo, dorcade, vulpe, & hoc genus aliis feris, & viribus & memorata velocitate valent: sed plus minus pro suo quisque desiderio, & corporis firmitudine aut exilitate. Est enim strigosum genus: in quo alii majores sunt, alii minores: alii pilo sessili, alii hirto. Majores majoribus, minores minoribus feris destinamus. Cujus naturam in venatione, magnam; in hoc, miram deprehendi: quòd (referente Joanne Froisarto historico lib. hist. suæ 4.) leporarius Richardi secundi Anglorum regis, qui ante neminem præter regem agnoverat, venientem Henricum Lancastriæ ducem ad castellum Flinti ut Richardum comprehenderet, relicto Richardo, Henricum solitis in Richardum favoribus exceperit; quasi adversitates Richardi futuras intellexerat & præsentiscerat. Id quod Richardus probe animadvertit, atque ut præsagium futuri interitus verbis non dissimulavit. Levinarius seu lorarius. Quod sagacitate simul & pernicitate potest, & genere, & compositione corporis medium est inter sagacem illum & leporarium, & à levitate appellatur levinarius, à loro (quo ducitur) lorarius. Hic propter velocitatem & gravius feram urget, & citius capit. Vertagus. Quod dolo agit, vertagum nostri dicunt, quòd se, dum prædatur, vertat, & circumacto corpore, impetu quodam in ipso specus ostio feram opprimit & intercipit. Is hoc utitur astu. Cum in vivarium cuniculorum venit, eos non lacessit cursu, non latratu terret, nec ullas inimicitias ostentat, sed velut amicus aliud agens, taciturna solertia prætergreditur, observatis diligenter eorum cuniculis. Eò cum pervenerit, ita se humi componit, ut & adversum ventum semper habeat, & cuniculum lateat. Sic enim ille revertentis aut exeuntis cuniculi odorem facilè sentit, & suus cuniculo omnino tollitur, & prospectu fera fallitur. Ad hunc modum compositus canis, & prostratus, aut exeuntem cuniculum & imprudentem in ipso specus ingressu versutè opprimit, aut revertentem excipit, atque ad latentem herum ore perducit. Minor hic est sagaci illo, strigosior, & erectiore aure. Corporis figura leporarium spurium diceres, si major esset. Et quamvis eo minor multò sit, uno tamen die tot potest capere, quot justum equi onus esse possunt. Dolus enim illi pro virtute est, & corporis agilitas. Canis furax. Huic similis canis furax est, qui jubente hero noctu progreditur, & sine latratu odore adverse persequens cuniculos, cursu prehendit quot herus permiserit, & ad heri stationem reportat. Vocant incolæ canem nocturnum, quòd venetur noctu. Sed hæc de iis qui feras insequuntur.
[ Ex generosis aucupatoriis.] Qui aves, proximum locum habent. Eos Aucupatorios dici ante proposuimus. Hi ex generosorum numero etiam sunt, & duûm generum. Alii enim per sicca tantum venantur: Alii per aquas tantum aves persequuntur. Qui per sicca tantum, aut libero vestigio & latratu avem investigant & excitant, aut tacito indicio eandem commonstrant. Primum genus Accipitri servit; secundum reti. Hispaniolus. Peculiaria nomina primum genus non habet, nisi ab ave ad quam venandam natura est propensius. Qua de causa falconarii hos phasianarios, hos perdiciarios, vocare solent. Vulgus tamen nostrum communi nomine Hispaniolos nominat, quasi ex Hispania productum istud genus primo esset. Omnes maxima ex parte candidi sunt: & si quas maculas habeant, rubræ sunt, raræ, & majores. Sunt & ruffi atque nigri, sed perpauci. Est & hodie novum genus ex Gallia advectum (ut novitatis omnes sumus studiosi) sed ex toto in albo obfuscatum maculosè, quem Gallicanum vocitamus. Index. Secundum genus est, quod tacito pede atque ore avem quærit, & nutum juvantis heri sequitur, vel promovendo se, vel reducendo, vel in alterutram partem dextram aut sinistram declinando. Cum avem dico, Perdicem & Coturnicem intelligo. Cum invenerit, cauto silentio, suspenso vestigio, & occulto speculatu, humiliando se prorepit, & cum propè est, procumbit, & pedis indicio locum stationis avium prodit: unde canem indicem vocare placuit. Loco commonstrato, auceps exporrectum rete avi inducit. Quo facto, canis ad consuetum heri indicium seu vocabulum quam mox assurgit, & propinquiori præsentia aves perturbat, atque ut inexplicabilius irretiantur, facit. Lepus tympanum pulsat. Quod artificium in cane, animali domestico, mirum videri non debet, cum & lepus agreste animal, & saltare, & tympanum anterioribus pedibus numero pulsare tympanistarum more, & canem dente atque ungue petere, pedibusque crudeliter cædere, in Anglia visus est omnium admiratione, anno salutis nostræ 1564. Nec est vanum istud, eoque relatum lubentius, quòd operæ pretium putarem, nihil prætereundum esse, in quo naturæ spectanda sit providentia. Aquaticus seu inquisitor. Qui per aquas aucupatur propensione naturali accedente mediocri documento, major his est, & promisso naturaliter hirtus pilo. Ego tamen ab armis ad posteriores suffragines, caudamque extremam, ad te (Gesnere) detonsum pinxi, ut usus noster postulat, quo pilis nudus expeditior sit, & minus per natationes retardetur. Aquaticus à nostris appellatur, ab aquis quas frequentat sumpta appellatione. Eo aut aves in aquis aucupamur (& præcipue anates; unde etiam anatarius dicitur, quod id excellenter facit) aut Scorpione occisas educimus, aut spicula sagittasve fallente ictu recuperamus, aut amissa requirimus: quo nomine & canes inquisitores eosdem appellamus. Anatum fallaciæ. Quanquam Anas & canem & aucupem quoque egregiè subinde fallat, tum urinando, tum etiam dolo naturali. Etenim si quis hominum, ubi incubant aut excludunt, propinquabit, egressæ matres venientibus se sponte offerunt, & simulata debilitate vel pedum vel alarum, quasi statim capi possint, egressus fingunt tardiores. Hoc mendacio sollicitant obvios, & eludunt, quoad profecti longius, à nidis avocentur; caventque diligenter revertendo, ne indicium loci conversatio frequens faciat. Anaticularum providentia. Nec anaticularum studium segnius ad cavendum. Cum enim visas se persentiscunt, sub cespitem confugiunt aut carectum, quorum obtectu tam callidè proteguntur, ut lateant etiam deprehensæ, nisi fraudem canis odore detegat. Canis piscator. Canem piscatorem (de quo scribit Hector Boethus) qui inter saxa pisces odore perquirit, nullum planè novi inter nostros, neque ex relatione aliquando audivi, etsi in ea re perscrutanda perdiscendaque diligentior fuerim inter piscatores & venatores: Lutra. nisi Lutram piscem dicas, ut à multis creditur: Pupinus. quo modo & Pupinus avis piscis esse dicitur & habetur. Sed qui perquirit piscem (si quis perquirat) venationisne causa, an famis faciat, more cæterorum canum, qui per inediam cadaverum morticinam carnem appetere solent, tum demum ad te scribam, cum de ea re certior fiam. Interim id scio, Ælianum & Aetium Lutram κύνα ποτάμιον solere appellare. Intelligo etiam Lutram hoc habere cum cane commune, quòd per inopiam piscium excursiones in terram faciat, atque agnos laniet, rursusque ad aquam satur redeat. Sed inter nostros canes is non est. Phoca. Phoca etiam inter scopulos atque saxa prædatur piscem, sed in numero canum nostratium habitus non est, etsi canis marinus à nostris appelletur. [ Ex generosis delicatis, Melitæus seu fotor.] Est & aliud genus canum generosorum apud nos, sed extra horum ordinem, quos Melitæos Callimachus vocat, à Melita insula in freto Siculo (quæ hodie usu derivante Malta vulgo dicitur, & christiano milite nobilis existit) unde ortum id genus habuit maximè: atque à Melita Siculi Pachyni, ut author Strabo est. Perexiguum id est planè, & fœminarum lusibus ac deliciis tantum expetitum, quibus, quo minus est, eo gratius est, ut sinu gestent in cubiculis, & manu in pilentis, genus sanè ad omnia inutile, nisi quòd stomachi dolorem sedat, applicatum sæpius, aut in sinu ægri gestatum frequentius, caloris moderatione. Quin & transire quoque morbos ægritudine eorum intelligitur, plerumque & morte: quasi malo in eos transeunte caloris similitudine.
[ Ex rusticis.] Generosorum canum genus jam explicui: Nunc rusticum adjicio. In eo memorabilia duo tantum genera sunt: pecuarium seu pastorale, & villaticum seu Molossum: alterum ad propellendas injurias ferarum, alterum adversus insidias hominum utile. Pastoralis. Pastorale nostrum mediocre est, quòd illi cum Lupo, naturali pecori inimico, res non est, cum apud nos nullus est, beneficio optimi principis Edgari, qui, quò genus universum deleretur, Cambris (apud quos in magna copia erant) vectigalis nomine in annos imperavit trecentos lupos. Lupi nulli in Britannia. Sunt qui scribunt Ludwallum Cambriæ principem pendisse annuatim Edgaro regi 3000 luporum tributi nomine, atque ita annis quatuor omnem Cambriam atque adeo omnem Angliam orbasse lupis. Edgarus. Regnavit autem Edgarus circiter annum Domini 959. A quo tempore non legimus nativum in Anglia visum lupum: advectum tamen quæstus faciundi causa ex alienis regionibus, ut spectetur tantum, tanquam animal rarum & incognitum, sæpius vidimus. Sed ad canem pastoralem. Is ad certam heri jubentis vocem, aut ex pugno concluso & inflato clariorem sibilum, errantes oves in eum locum redigit, in quem pastor maximè desiderat; sic ut levi negotio, & immoto ferè pede, pastor quo velit modo ovibus moderetur, vel ut se promoveant, vel gradum sistant, pedem referant, vel in hanc illamve partem se inclinent. Etenim non ut in Gallia & Germania, non ut in Syria & Tartaria, sic in Anglia quoque oves pastorem sequuntur, sed contra, pastor oves. Quandoque etiam nullo procurrente aut circumeunte cane, ad solum ex pugno sibilum sese congregant palantes oves, metu canis credo, memores unà cum sibilo prodire quoque & canem solere. Id quod in itinere diligenter sæpius observavimus, ad pastoris sibilum refrænantes equos, quo videremus rei experimentum. Eodem etiam cane ovem vel mactandum prehendit, vel sanandum pastor capit, nulla prorsus læsione.