Villaticus seu Catenarius. Villaticum vastum genus est & robustum, corpore quidem grave & parum velox, sed aspectu truculentum, voce terrificum, & quovis Arcadico (qui tamen ex leonibus creditur provenire) potentius atque acrius. Quòd villis fideliter custodiendis destinamus, cum metus est à furibus, villaticum appellamus. His quoque utile id est contra vulpem atque taxum, qui rem pecuariam faciunt. Valet etiam ad sues agrestes persequendos, domesticos è frugibus aut arvis abigendos, taurosque capiendos atque retinendos, cum usus aut venatio postulat, singuli singulos, aut summum duo singulos, quamvis intractabiles. Est enim acerrimum genus & violentum, formidabile etiam homini, quem non reformidat. Neque enim ad arma expavescit; quóque acrius fiat, assuescunt nostri naturam arte & consuetudine juvare. Etenim ursos, tauros, arctylos, aliaque fera animalia, præfectis certaminum arctophylacibus, nullo millo, nullo corio defenses exagitare: sæpe etiam cum homine sude, clava, enseve armato concertare decent, atque ita ferociores acrioresque reddunt, & imperterritos faciunt. Vis illis supra fidem, & pertinax mordacitas, usque adeo ut tres ursum, quatuor vel leonem comprehendant. Henricus septimus. Quod videns aliquando (ut fama est) Henricus septimus, Angliæ rex prudentissimus, quotquot erant suspendi jussit, indignatus ut infimi & ignobilis generis canes, generoso leoni, & animalium regi violentiam inferant: memorabili exemplo subditorum, ne quid contra regem gens rebellis audeat. Haud absimilis etiam historia de eo fertur, quod falconem quendam suum, à falconariis vehementer laudatum, quòd in aquilam quid auderet, quam mox occidi jussit, ob eandem rationem. Hoc genus canis, etiam catenarium, à catena ligamento, qua ad januas interdiu detinetur, ne solutum lædat, & tamen latratu terreat, appellatur. Cicero. Et quanquam Cicero[A] pro S. Ross. opinetur, si canes luce latrent, iis crura suffringantur, nostri tamen homines propter securitatem vitæ atque rei longe aliter sentiunt. Fures. Nam furum apud nos plena sunt omnia, etiam luce, neque infamem mortem suspendia metuunt. In causa est non curta res solum, sed vestis vitæque luxus atque fastus etiam, sed petulantia, sed otium & superbia Salaconum μεγαλοῤῥούντων, qui nihil aliud quàm ut equi insultare solo & gressus glomerare superbos, quàm gyro breviori flecti, qui nihil aliud quàm cevere, quàm otiosè mendicando accusata non merente corporis infirmitate spoliare. Valentinianus. Sed his Valentinianus imperator benè prospexit, legibus latis, ut qui nullo corporis morbo laborantes, corporis infirmitatem desidiosi ignavique prætexentes, mendicarent, perpetui colono ei inservirent, qui eorum ignaviam proderet atque accusaret, ne eorum desidia onerosa populo, odiosave sit exemplo. Alfredi vigilantia. Alfredus quoque regno administrando tanta vigilantia justitiaque usus est, ut si quis per vias publicas incedens, marsupium auro plenum vesperi perdidisset, manè, atque adeo post mensem unum, integrum & intactum inveniret, uti Ingulphus Croylandensis in historia refert. Nostra autem ætate, nihil ferè securum, ne in ædibus quidem, quamvis accuratè conclusis. Canis custos. Custos quoque (Græcis οἰκουρὸς) a custodiendis non solum villis, sed & mercatorum ædibus, & quibus ampla res est domi, canis iste nominatur. Eam ob rem canes publicæ alebantur Romæ in Capitolio, ut significent si fures venerint. Canis laniarius. Dicitur & Laniarium, quòd eorum usus multus sit laniis agendis & capiendis bestiis. Molossicus. Sed & Molossicum quoque & Molossum latinis dicitur, à Molossia Epiri regione, ubi hoc genus canes boni & acres erant. Mandatarius. Est ex hoc genere quem Mandatarium ex argumento appellamus: quòd domini mandato literas aliasve res de loco in locum transferat, vel mellio inclusas, vel eidem alligatas. Quæ ne intercipiantur, vel pugna, vel fuga si impar sit, diligenter cavet. Lunarius. Est & Lunarium, quòd nihil aliud quàm excubias agit, quàm insomnes noctes totas protrahit baubando ad lunam, ut Nonii verbo utar. Aquarius. Ex quibus grandiores atque graviores, etiam rotæ amplioris circumactu, aquam ex altis puteis ad usus rusticos hauriunt, quos Aquarios appellamus ex officio: Sarcinarius. & sarctores ærarios vagos manticis ferendis memorabili patientia levant; à qua re sarcinarios nuncupamus. Præter has villaticorum qualitates atque usus, hanc unam habent præcipuam, quòd amantes dominorum sunt, & odium gerant in externos. Defensor. Quo fit ut per itinera dominis in præsidio sunt, quos à furibus defendunt, vivos salvosque conservant: a qua re etiam canes defensores jure dici possunt. Canum amor & fides. At si quando vel multitudine, vel majori vi opprimatur dominus atque concidat, usu compertum est, herum non deserere ne mortuum quidem, sed eum ad multos dies per famis & cœli injuriæ patientiam peramanter observare, & homicidam, si occasio dabitur, interficere, aut saltem prodere vel latratu, vel ira, vel hostili insultu, quasi mortem heri ulturum. Kingestoune. Hujus rei exemplo fuit nostra memoria canis cujusdam viatoris, qui Londino recta Kingestonum, octo regum coronatione percelebre oppidum, profecturus, cum bonam itineris partem confecisset, latronum insidiis in Comparco, valli amplo & spatioso, nemoribus obsito, & latrociniis infami loco, occubuit. Canis item ille Britannus genere, quem Blondus sua memoria scribit, non longe Parisiis hero à rivali interempto, & homicidam prodidisse, & ni canis ultionem homicida deprecatus esset, jugulaturum fuisse. In incendiis quoque in conticinio seu intempesta nocte incidentibus, eo usque latrant annosi canes, etiam prohibiti, dum à domesticis excitatis percipiatur focus; & tum sua sponte cessant à latratu, quod usu compertum est in Britannia. Nec minor erat fides in eo cane qui domino profundam foveam per venatum incidenti nunquam abfuit, dum sui unius indicio sublatus is per funem fuit: in quem, cum oris cavernæ proximus esset, insiliebat canis, tanquam ulnis amplexurus revertentem herum, impatiens longioris moræ. Canum ingenia. Sunt qui focum non patiuntur dissipari, sed prunas in focum pede removent, prius cogitabundi aspicientes qua ratione id possit à se fieri. Quod si pruna ardentior fuerit, cinere obruunt, ac dein nare in locum promovent. Sunt quoque qui noctu villici officium præstant. Cum enim lectum petit herus, & omnia centum ærei claudunt vectes, æternaque ferri robora, nec custos absistit limine Janus (ut scribit Virgilius) tum si prodire jubeat herus canem, is per fundos omnes oberrat, quovis villico diligentior, & si alienum quid invenerit sive hominem, sive bestiam, abigit, domesticis relictis animalibus atque servis. Sed quanta in his fidelitas, tanta varietas in ingeniis. Nam sunt qui ore infræno latrent tantum nullo morsu; verum hi minus tremendi, quòd timidiores sunt. Canes enim timidi vehementius latrant, ut est in proverbio. Sunt qui latrent atque mordeant. Ab his cavendum quidem, quia admonent futuræ injuriæ, sed non lacessendum, quoniam ira concitantur ad dentem, ipsi etiam natura acerbiores. Sunt qui sine voce prosiliunt, impetu involant, jugulum petunt, & crudelius lacerant. Hos formidato, quia ammosiores sunt, & incautos opprimunt. Notæ ignaviæ aut audaciæ. Istis notis ignavum genus a strenuo, audax a timido discernunt nostri. Etenim ex malo genere, ne catulum quidem habendum existimant, quòd nullum necessariis usibus humanis commodiorem canem isto putent. Nam si quis commemoratos eorum usus ad summas velit revocare, quis hominum clarius aut tanta vociferatione bestiam vel furem prædicat, quam iste latratu? quis domitor ferarum potentior? quis famulus amantior domini? quis fidelior comes? quis custos incorruptior? quis excubitor vigilantior? quis ultor aut vindex constantior? quis nuncius expeditior? quis aquarius laboriosior? quis denique sarctor ærarius gestandis sarcinis tolerantior? Atque hæc quidem de canibus Britannicis generosis atque rusticis, qui genus suum servant, diximus. [ Ex degeneribus.] De degeneribus, & ex horum diverso genere mixtis, quòd nullam insignem veri generis qualitatem formamque referant, non est quod velim plura scribere, sed ut inutiles ablegare, nisi quòd vel advenas latratu excipiant, etiam luce, & eorum adventus domesticos commonefaciant, Admonitor. unde canes admonitores appellamus: vel quòd in officio culinario, cum assandum est, inserviant, & rota minore gradiendo, verua circumagant, pondereque suo æquabiliter versent, ut ne calo aut lixa quidem artificiosius; Versator. quos hinc canes versatores, seu veruversatores nostrum vulgus nominat: postremos omnium generum, quæ primo memoravimus. Tympanista. Sunt etiam canes nostri degeneres & ad tympanum saltare, & ad lyræ modos se movere docti, multaque alia erecti pronique facere, quæ à vagis quæstuosisque heris exequi didicerunt. Lyciscus. Lyciscum[B] nullum istic in Anglia habemus nativum, ut ne lupum quidem ut est ante comprehensum, nec aliud genus ullum præter Lacænam & Urcanum: Lacæna. illam ex cane & vulpe (quam multam habet Anglia, & domi inter canes vel animi vel morbi causa sæpè alit) Urcanus. hunc ex urso & cane catenario; quos licet inimicos, pruriens tamen libido sæpè ita hic conjungit, ut alibi solet. Nam cum tigride Hircanos, cum leone Arcadicos, cum lupo Gallicos commiscuisse legimus. In hominibus quoque quibus ratio est, inimicos animos conciliat stulta illa res & naturalis, ut Moria loquitur. Est hic urcanus, sæva bestia, & intractabilis iræ (ut Gratii poetæ verbis utar) cæteros canes nostros omnes feroci crudelitate superans, vel aspectus torvitate terribilis, in pugna acris & vehemens, tantaque mordacitate, ut citius discerpas quàm dissolvas; nec lupum nec taurum, ursum aut leonem reformidat: vel cum cane illo Alexandri Indico certe conferendus. Sed de his hactenus ut de Britannicis verba fecimus. Externi canes. Externos aliquos & eos majusculos, Islandicos dico & Littuanicos, usus dudum recepit: quibus toto corpore hirtis, ob promissum longumque pilum, nec vultus est, nec figura corporis. Externa prælata. Multis tamen quòd peregrini sunt, & grati sunt, & in Melitæorum locum assumpti sunt: usque adeo deditum est humanum genus etiam sine ratione novitatibus. ἐρῶμεν ἀλλοτρίων, παρορῶμεν συγγενεῖς, miramur aliena, nostra non diligimus. Neque hoc in canibus solum, sed in artificibus quoque usu venit. Nostros enim licet doctos & peritos fastidimus, belluam è longinqua barbarie alienoque solo profectam tanquam asinum Cumani, aut hominem Thalem, nostri suspiciunt. Id quod Hippocrates sub initio libri sui περὶ ἀγμῶν recte sua ætate observavit, & nos libello nostro seu consilio de Ephemera Britannica ad populum Britannicum copiosius explicuimus. Atque in hoc genere quo quisque indoctior, audacior, incogitantior, hoc pluris fit apud nostros, atque etiam apud torquatos istos principes atque proceres. Cæterum de externis canibus nihil dico, quòd de Britannicis tantum voto tuo satisfacere studeo, Conrade vir doctissime. Canis Getulus. Inter ea tamen quæ aliàs ad te dedi, de cane Getulo seorsum scripsi, quòd rara species ejus videbatur. De cætero genere, ipse plenissimè scribis. Verum cum longius jam produximus hunc libellum quàm priorem ad te, brevius tamen quam pro natura rei, quòd habuimus rationem studiorum tuorum, memoriæ causa quæ de canibus Britannicis diximus, in diagramma reducemus. Et quia vulgaribus nominibus delectaris, ut ex literis tuis didici, ea quoque Latinis apponemus, & singulorum rationes exponemus, quo nihil tibi sit incognitum aut desideratum.
| Nomina | ||||||||
| Latina | Anglica | |||||||
| Venatici. | Sagax. | Terrarius. Leverarius. Sanguinarius. | Hunde | Terrare. Harier. Blud-hunde. | ||||
| | Agasæus. Leporarius. Levinarius seu | Gasehunde. Grehunde. Leviner, or | ||||||
| Generosi. | Aucupatorii. | Hispaniolus. Index. Aquaticus, seu | Spainel. Setter. Water-spainel, or Fynder. | |||||
| Canes ergo Britannici, aut sunt | Delicati. | Melitæus, | Spainel-gentle, or Comforter. | |||||
| Rustici. | Pastoralis. Villaticus, seu Catenarius. | Shepherd’s Dog. Mastive, or Bandedog. | ||||||
| Degeneres. | Admonitor. Versator. Saltator. | Wappe. Turn-spit. Dancer. | ||||||
[ Ista vocabula nostratia] cum nihil apud te, hominem peregrinum, loquantur sine interpretatione, ut Latinorum vocabulorum rationem prius reddidimus, ita Anglicorum jam reddemus, quo tibi pateant universa, eo etiam quo prius observato ordine.
Sagax. Hunde igitur (quem inter venaticos sagacem diximus) a verbo nostro hunte, quod apud nostros venari significat, unica tantum immutata litera derivata appellatione, nomen habet. Quod si a vocabulo vestrati hunde, (quod canem in universum apud vos significat) propter vocum similitudinem appellari credas (mi Gesnere) ut non magnopere repugnabo, cum adhuc retinemus multa Germanica vocabula, a Saxonibus cum Angliam occuparunt nobis relicta, ita illud admonebo, commune quidem nomen canis apud nos dogge esse, venatici vero canis hunde.
Agasæus. Similiter à verbo nostrati, Gase, (quòd fixius rem aliquam & attentius contueri est) Gasehunde appellatur nostris, quem ante Agasæum nominari diximus. Neque enim odoratu, sed prospectu attento & diligenti feram persequitur iste canis, ut jam ante memoravimus; etsi non sum nescius etiam apud Latinos Agasæi vocabulum inter canum nomina reperiri.
Leporarius. A Gre quoque, Grehunde apud nostros invenit nomen, quod præcipui gradus inter canes sit, & primæ generositatis. Gre enim apud nostros gradum denotat. Hunc latinè Leporarium dicebamus.
Levinarius. A levitate Leviner, à loro Lyemmer, appellatur is quem Levinarium & Lorarium latinè nominavimus. Nam Lyemme nostra lingua, Lorum significat. Quod autem a levitate Leviner, hoc est a latina voce Britannicam, diducimus: cur in libris nostris sparsim a Græcis dictionibus & Latinis Italicis & Germanicis, Gallicis & Hispanicis nostratia multa derivamus, unde ortum eadem multa habuerunt: Lib. de symphonia. & quemadmodum ab origine sua etiam multa per corruptionem jam declinarunt, libello nostro de symphonia seu consonantia vocum Britannicarum fusius explicabimus.
Vertagus. Postremus inter venaticos Vertagus est, quem Tumbler vocitamus; quòd tumble apud nos vertere est Latinis, & tumbiere Gallis, unde ortum habet id nomen Tumbler, mutata vocali in liquidam nostro more: contra quàm in lingua Gallica & Italica, in quibus liquida ante vocalem, magna ex parte in aliam vocalem vertitur, ut impiere & piano, pro implere & plano, quæ exempli gratia adduce, cum infinita sint.
Aucupatorii. Post Venaticos sequuntur Aucupatorii; inter quos primus est Hispaniolus, quem ab Hispania voce nomen accepisse prius diximus. Nostri omissa aspiratione & prima vocali, Spainel & Spaniel expediti sermonis causa proferunt.
Index. Secundus Index, quem nostri a Setter nominare solent, a verbo sette, quod locum designare nostris Britannis significat.