Aquaticus. Post hunc subsequitur aquaticus, hoc est a Waterspainel, a vocibus Water & Spaine (hoc est aqua & Hispania) deducto nomine. Nam aqua, in qua se exercet canis iste, Water; & Hispania (unde primum genus hoc tractum ex nomine creditur) Spaine apud nostros vocitatur. Non quòd isti canes non sint etiam nativi in Britannia, sed quòd generale & commune nomen canum, qui ex Hispania primò profecti putantur, istæ canum species (ut & cæteri Aucupatorii) adhuc vulgo referunt, etsi in Britannia oriantur, & peculiari aliqua vocis nota, aut qualitatis indicio secernantur apud nos; ut est ista species vocis Water, hoc est aquæ, appositione. Inquisitor. Alio etiam nomine a Finder canis iste appellatur, quòd quærendo invenit res deperditas, quæ res nostris, fynde, hoc est invenire, dicitur. Nos tamen ab inquirendo latinum nomen huic fecimus, quòd præcipua pars inventionis in inquirendo est.
A venaticis & aucupatoriis transitus est ad Delicatos, Rusticos, & Degeneres. Delicati. Delicatum, Melitæum & Spainel gentle, hoc est Hispaniolum generosum, nominavimus, à generositatis nomine data appellatione, quòd inter nobiles viros atque fœminas versari, & iis in deliciis atque ad lusus esse consuevit: ut erat illud Gorgonis κυνίδιον apud Theocritum in Syracusiis, quod discedens servæ diligentiæ pari cura cum infante commiserat, ut catellum quidem illa intro revocaret, puerum verò vagientem placaret. Ad alia omnia inutilis canis iste est, nisi ad ea quæ jam ante diximus, nisi ad fovendum stomachum debilitatum frigore, nisi ad prodendum adulterium, quod fecisse hujus generis catellum quendam Siculum refert Ælianus, libro septimo, capite vicesimo quinto animalium.
Rustici. Rusticos, Shepeherdes dogges, Mastives, & Bandedogges nominavimus: illorum quidem deducto nomine a pastore, qui Shepeherde apud nos dicitur, quòd custodit oves, quæ nostris, Shepe, appellantur: istorum a ligamento, quod Bande, & Sagina, quod maste, villicis nostris hominibus dicitur. Est enim crassum genus canum, & bene saginatum catenarium hoc. Etsi non sum nescius Augustinum Niphum, Mastinum (mastivum nostri dicunt) pecuarium existimare: & Albertum Lyciscum ex cane & lupo genitum esse scribere: quamvis idem pro Molosso magna ex parte vertat.
Versator. Ad postremum, degeneres Wappe & Turnespete nominari dicebamus: hunc a verbo nostrati turne, quòd est verto & spete, seu spede ad imitationem Italorum, quod veru dicitur; illum a naturali canis voce Wau, quam in latratu edit admonendo. Unde, originaliter Waupe dicendum fuit. Sed euphoniæ bonæque consonantiæ gratia, vocali in consonantem mutata, Wappe a nostris vocitatur. Etsi non me fugit Nonium, a voce naturali Bau, formare suum baubari, non a Wau, quemadmodum & Græci à suo βαύζειν.
Saltator. Jam verò quod dansare nostris, saltare sit Latinis, si didiceris, non est de canis saltatoris nostrati nomine amplius quod ipse expetas.
Ita habes (mi Gesnere) non solum canum nostratium genera, sed & nomina quoque Latina atque Anglica, officia atque usus, differentias atque mores, naturas & ingenia, ut non sit quod desideres in hoc argumento amplius. Et quanquam forsan omni ex parte non satisfecerim tibi in edendo (cui in desideriis omnis festinatio in mora esse videatur) quòd inhibuerim editionem rudioris illius libelli, quem ad te tanquam ad privatum amicum, non ad editionem publicam ante annos quinque dederim; tamen in hoc spero me satisfecisse tibi, quòd mora fecit aliquanto meliorem, & δεύτεραι φροντίδες lectu commodiorem.
Joannis Caii Britanni de Canibus Britannicis libelli finis.
Iste liber scriptus fuit ante mortem Gesneri, etsi non ante publicatus, ut est ille de rariorum animalium atque stirpium historia.
[ In lib. Ioannis Caij Bri-]
tanni de canibus Britan-
nicis, index.
| A | ||
| A | dmonitor. | Fol. [9.a] |
| Agasæus. | [3.a]. [11.a] | |
Alfredi iustitia in fures. | [7.b] | |
| Anatis providentia. | [5.a] | |
| Anaticularum fallatiæ. | [5.b] | |
| Aquaticus canis. | [5.a]. [12.a] | |
| Aquarius. | [8.a] | |
| Aucupatorij. | [11.b] | |
| B | ||
| B | londus. | [8.b] |
| Bracha. | [2.b] | |
| C | ||
| C | anis cathenarius. | [6.b] |
| Canis tympanista. | [9.b] | |
| Canis custos. | [7.b] | |
| Canes externi. | [10.a] | |
| Canis defensor. | [8.a] | |
| Canis Lucernarius. | [8.a] | |
| Canis mandatarius. | [8.a] | |
| Canis piscator. | [5.b] | |
| Canis pastoralis. | [6.a] | |
| Canis Getulus. | [10.a] | |
| Canis sarcinarius. | [8.a] | |
Canis timidus quo modo à strenuodiscernendus. | [9.a] | |
| Canis ultor. | [8.b] | |
| Canis index. | [4.b] | |
| Canis excubitor. | [8.a] | |
| Canis furax. | [4.a] | |
| Comparcum. | [8.b] | |
| D | ||
| D | egeneres canes. | [9.a] |
| Delicatus canis. | [6.a]. [12.a] | |
| Defensor. | [8.a] | |
| E | ||
| E | dgarus rex lupossustulit. | [6.b] |
| Excubitor canis. | [8.a] | |
| Externi canes. | [10.a] | |
| Externa prælata. | [10.a] | |
| F | ||
| F | otor. | [6.a] |
| Furum plena omnia. | [7.b] | |
| G | ||
| G | enerosi venatici. | [1.b] |
| Generosi aucupatorij. | [4.a] | |
| Generosi delicati. | [6.a] | |
| Getulus canis. | [10.a] | |
| H | ||
| H | enrici septimi exemplumcastigatæ rebellionis. | [7.a] |
| Hispaniolus. | [4.b] | |
| I | ||
| I | ndex canis. | [4.b]. [11.b] |
| Ingulphus Croylandensis historicus. | [7.b] | |
| Inquisitor. | [5.a]. & [12.a] | |
| Islandicus canis. | [10.a] | |
| K | ||
| K | yngeston, seuKingestoune, octo regum (Edwardi primi, Athelstani, Edmundi, Aldredi,Edwini, Edgari, Edeldredi, Edwardi cognomento ferrei lateris)coronatione percelebre oppidum. | |
| [8.b] | ||
| L | ||
| L | aniarius. | [8.a] |
| Lacæna. | [9.b] | |
| Leverarius. | [2.a] | |
| Leporarius. | [3.b]. [11.a] | |
| Henrici secundi. | [3.b] | |
| Levinarius. | [3.b]. [11.b] | |
| Lepus tympanista. | [5.a] | |
Liber de symphonia vocum Britannicarum. | [11.b] | |
| Littuanicus canis. | [10.a] | |
| Lorarius. | [3.b] | |
Lupos ex Anglia sustulit Edgarus rex. | [6.a] | |
Lupi nulli in Britannia. | [6.a] | |
| Lutra an piscis? an canis piscator? | [5.b] | |
| Lucernarius. | [8.a] | |
| Lunarius. | [8.a] | |
| Lyciscus. | [9.a] | |
| M | ||
| M | andatarius. | [8.a] |
| Melitæus. | [6.a] | |
| Mendici valentes. | [7.b] | |
| Molossus. | [6.a]. &. b. &.[8.a] | |
| O | ||
| οἰκουρός. | [8.a] | |
| Oves pastorem sequentes. | [6.b] | |
| P | ||
| P | astoralis canis. | [6.a] |
| Phoca. | [5.b] | |
| Pupinus piscis & avis. | [5.b] | |
| Pervigil canis. | [8.a] | |
| R | ||
| R | ustici canes. | [6.a]. [11.b] |
| Rebellionis exemplum castigatum. | [7.a] | |
| S | ||
| S | agax. | [1.b]. [11.a] |
| Saltator. | [9.a]. [12.b] | |
| Salacones. | [7.b] | |
| Sanguinarius. | [2.a] | |
| Sarcinarius. | [8.a] | |
| T | ||
| T | errarius. | [2.a] |
| Tympanista. | [9.a] | |
| V | ||
| V | alentiniani imperatoris invalidos mendicos lex. | [7.b] |
| Venatici canes. | [1.b] | |
| Vertagus. | [3.b]. [11.b] | |
| Versator. | [9.b]. [12.b] | |
| Villaticus. | [6.b] | |
| Vrcanus. | [9.b] | |