Non est ergo bonum mundanas sumere guerras,

Cum deus est mitis et bona pacis amat.

Hic tractat eciam qualiter non decet prelatos contra populum Cristianum ex impaciencia aliqualiter bella mouere; set tantum ex precibus, deo mediante, absque ire impetu omnem mundi deuincant[377] maliciam.

Capm. viii.

Inuoluens mentem meditando me stupor angit,

Cristi doctrina quam pietosa fuit;490

Omne quod est pacis instruxit regula Cristi,

Quicquid et est belli nostra cupido mouet.

Ponit et opponit racio michi de racione,

Qualiter ex clero bellicus vnus erit.