Plures sunt cause, quod non ita fiat, et inde
Cristus in exemplum plurima verba docet:
Et si pro mundo fiat, sapiencia mundi
Arguit econtra, si videatur opus:
Nam dum pacifici fuerant nec honoris auari,
Omnis tunc requies glorificabat eos.500
Si mundana decet mundanos bellica pugna,
Longius a clero sit tamen ille furor:
Que prosunt aliis, aliis nocuisse probantur,
Quod facit hunc stare, corruet alter eo: