“§ 4. Libertatem vero, quam antecessorum meorum temporibus habuerunt eis concedo. Scilicet quod nunquam de terra sua in expeditionem proficiscentur, excepto si hostilis exercitus terram Flandriæ invaserit; tunc me et terram meam defendere debebunt.

“§ 5. Omnes qui Gildam eorum habent, et ad illam pertinent, et infra cingulam villæ suæ manent, liberos omnes a teloneo facio, ad portum Dichesmudæ et Graveningis; et per totam terram Flandriæ, eos liberos a Sewerp facio. Apud Batpalmas teloneum, quale donant Atrebatenses, eis constituo.

“§ 6. Quisquis eorum ad terram imperatoris pro negotiatione sua perexerit, a nemine meorum hansam persolvere cogatur.

“§ 7. Si contigerit mihi aliquo tempore præter terram Flandriæ aliam conquirere, aut si concordia pacis inter me et avunculum meum H. regem Angliæ facta fuerit, in conquisita terra illa aut in toto regno Anglorum eos liberos ab omni teloneo et ab omni consuetudine in concordia illa recipi faciam.

“§ 8. In omni mercato Flandriæ si quis clamorem adversus eos suscitaverit iudicium scabinorum de omni clamore sine duello subeant; ab duello vero ulterius liberi sint.

“§ 9. Omnes qui infra murum sancti Audomari habitant et deinceps sunt habitaturi, liberos a Cavagio hoc est a capitali censu, et de advocationibus constituo.

“§ 10. Pecuniam eorum quæ post mortem Comitis K. eis ablata est, et quæ propter fidelitatem quam erga me habent adhuc eis detinetur, aut infra annum reddi faciam, aut iudicio scabinorum institiam eis fieri concedam.

“§ 11. Præterea rogaverunt regem Franciæ et Raulphum de Parona, ut ubicumque in terram illorum venerint, liberi sint ab omni teloneo, et traverso et passagio; quod et concedi volo.

“§ 12. Communionem autem suam sicut eam iuraverunt permanere præcipio, et a nemine dissolvi permitto, et omne rectum rectamque iustitiam sicut melius stat in terra mea, scilicet in Flandria, eis concedo.

“§ 13. Et sicut meliores et liberiores Burgenses Flandriæ ab omni consuetudine liberos deinceps esse volo; nullum scoth, nullam taliam, nullam pecuniæ suæ petitionem ab eis requiro.