“§ 14. Monetam meam in Sancto Audomaro unde per annum XXX libras habebam et quidquid in ea habere debeo, ad restaurationem damnorum suorum et gildæ suæ sustentamentum constituo. Ipsi vero Burgenses monetam per totam vitam meam stabilem et bonam, unde villa sua melioretur, stabiliant.
“§ 15. Custodes qui singulis noctibus per annum vigilantes castellum Sancti Audomari custodiunt, et qui præter feodum suum et præbendam sibi antiquitus constitutam in avena et caseis et in pellibus arietum, iniuste et violenter ab unaquaque domo in eadem villa, scilicet ad Sanctum Audomarum sanctumque Bertinum in natali domini panem unum et denarium unum aut duos denarios exigere solent, aut pro hiis pauperum vadimonia tollebant, nihil omnino deinceps præter feodum suum et præbendam suam exigere audeant.
“§ 16. Quisquis ad Niuverledam venerit, undecumque venerit, licentiam habeat veniendi ad Sanctum Audomarum cum rebus suis in quacunque navi voluerit.
“§ 17. Si cum Boloniensium comite S. concordiam habuero, in illa reconciliatione eos a Teloneo et Seuwerp apud Witsant et per totam terram eius liberos esse faciam.
“§ 18. Pasturam adiacentem villæ Sancti Audomari in nemori, quod dicitur Lo, et in paludibus et in pratis et in bruera et in Hongrecoltra, usibus eorum, exceptâ terrâ Lazarorum, concedo, sicut fuit tempore Roberti Comitis Barbati.
“§ 19. Mansiones quoque, quæ sunt in ministerio Advocati Sancti Bertini, illas videlicet quæ inhabitantur, ab omni consuetudine liberas esse volo: dabuntque singulæ denarios XII in festo Sancti Michælis, et de brotban denarios XII et de byrban denarios XII. Vacuæ autem nihil dabunt.
“§ 20. Si quis extraneus aliquem Burgensium Sancti Audomari agressus fuerit, et ei contumeliam vel iniuriam irrogaverit vel violenter ei sua abstulerit, et cum hac iniuria manus eius evaserit, postmodum vocatus a castellano vel uxore eius seu ab eius dapifero, infra triduum ad satisfactionem venire contempserit aut neglexerit; ipsi communiter iniuriam fratris sui in eo vindicabunt, in qua vindicta si domus diruta vel combusta fuerit, aut si quispiam vulneratus vel occisus fuerit, nullum corporis aut rerum suarum periculum, qui vindictam perpetravit, incurrat, nec offensam meam super hoc sentiat vel pertimescat; si vero, qui iniuriam intulit presentialiter tentus fuerit, secundum leges et consuetudines villæ presentialiter iudicabitur et secundum quantitatem facti punietur; scilicet oculum pro oculo, dentem pro dente, caput pro capite reddet.
“§ 21. De morte Eustachii de Stenford quicunque aliquem Burgensium Sancti Audomari perturbaverit et molestaverit, reus proditionis et mortis K. Comitis habeatur; quoniam pro fidelitate mea factum est, quidquid de eo factum est; et sicut iuravi et fidem dedi, sic eos erga parentes eius reconciliare et pacificare volo.
“§ 25. Hanc igitur Communionem tenendam, has supradictas consuetudines et conventiones esse observandas fide promiserunt et sacramento confirmaverunt: Ludovicus rex Francorum, Guillelmus comes Flandriæ, Raulphus de Parona, Hugo Candavena, Hosto Castellanus, et Guillelmus frater eius, Robertus de Bethuna, et Guillelmus filius eius, Anselmus de Hesdinio, Stephanus Comes Boloniensis, Manasses Comes Gisnensis, Galterus de Lillers, Balduinus Gandavensis, Hiuvannus frater eius, Rogerus Castellanus Insulensis, et Robertus filius eius, Razo de Gavera, Daniel de Tenremot, Helias de Sensen, Henricus de Brocborc, Eustachius advocatus, et Arnulphus filius eius, Castellanus Gandavensis, Gervasius Petrus dapifer, Stephanus de Seningaham. Confirmatum est hoc privilegium et a Comite Guillelmo et prædictis Baronibus istis fide et sacramento sancitum, et collaudatum anno dominicæ Incarnationis MCXXVII, XVIII Kl. Maii, feria Va die festo Sancti Tiburtii et Valeriani.”
II. Additions et changemens faits à la Keure précédente par le Comte Thierri d’Alsace. 22 Août 1128.