“§ 1. Monetam quam Burgenses Sancti Audomari habuerant, Comiti liberam reddiderunt eo quod eos benignius tractaret, et lagas suas eis libentius ratas teneret: et insuper ut ceteri Flandrenses eidem sua incrementa celerius redderent.
“§ 2. Teloneum vero suum ab eodem in perpetuo censu receperunt, quotannis C solidos dando.
“§ 3. Si quis etiam eorum mortuo aliquo consanguineo suo, portionem aliquam possessionis illius sibi obvenire credens et in comitatu Flandriæ manens, cum eo, qui possessionem illam tenebit, vel partiri infra annum neglexerit, vel eum super hoc per iudices et scabinos minime convenerit; qui per annum integrum sine legitima calumnia tenuerit, quiete deinceps teneat, et nulli super hoc respondeat. Si autem heres in comitatu Flandriæ non fuerit, infra annum, quo redierit, cum possessore agat supradicto modo: alioquin qui tenebit sine ulla inquietatione teneat. Si autem herede aliquandiu peregre commorante, et cum redierit portionem suam requirente, possidens se cum eo partitum esse dixerit, si ille per quinque Scabinos probare falsum esse poterit, hereditas quæ eum attingit ei reddetur: alioquin possidens per quatuor legitimos viros se ei portionem suam dedisse probabit; et ita quietus erit. Quod si heres infra annos discretionis fuerit, pater vel mater, si supervixerint, vel qui eum manutenebit, portionem quæ illum attinget scabinis et aliis legitimis viris infra annum obitus illius ostendat, et si eis visum fuerit quod ille fideliter servare debeat, ei comittatur. Sin autem iudicio et providentia illorum ita disponatur, ne heres damnum alioquod patiatur; et cum ad annos discretionis venerit, et opportunum fuerit, hereditate sua integre et sine aliqua diminutione investiatur.
“§ 4. Item si quis alicui filium suum, vel filiam in matrimonio coniunxerit, et filius ille, vel filia sine prole obierint, ad patrem et matrem eorum si supervixerint, si autem mortui fuerint ad alios filios eorum, vel filios filiorum redeat hereditas quæ pertinebat ad filium vel filiam, quos aliis matrimonio copulaverant; et viventibus patre vel matre eorum hereditas illa cum supradictis personis tantum dividatur: mortuis autem illis propinquiores consanguinei illam, prout iustum est, sortiantur.
“Hanc igitur communionem tenendam, et supradictas institutiones et conventiones esse observandas fide promiserunt et sacramento confirmaverunt Theodoricus, Comes Flandriæ, Willelmus Castellanus Sancti Audomari, Willelmus de Lo, Iwannus de Gandavo, Danihel de Tenramunda, Raso de Gavera, Gislebertus de Bergis, Henricus de Broburc, Castellanus de Gandavo, Gervasius de Brugis.—Præfati Barones insuper iuraverunt, quod si Comes Burgenses Sancti Audomari extra consuetudines suas eiicere et sine iudicio Scabinorum tractare vellet, se a comite discessuros et cum eis remansuros, donec comes eis suas consuetudines integre restitueret et iudicium Scabinorum eos subire permitteret. Actum anno dominicæ Incarnationis MCXXVIII in octavis assumptionis Beatæ Mariæ.”
III. Charte de donation du fonds de la Gild-halle de St. Omer aux Bourgeois de cette ville. 1151.
“Ego Theodoricus Dei patientia Flandrensium Comes, consensu uxoris meæ Sibillæ, concedente ita quoque Philippo filio meo, terram in qua Ghildhalla apud sanctum Audomarum in foro sita est, cum scopis et adpenditiis suis tam ligneis quam lapideis, burgensibus eiusdem villæ hereditario iure possidendam, et ad omnem mercaturam tam in appenditiis, quam in Ghildhalla exercendam tradidi: hanc quoque libertatem eis concessi, ut si quis in eam venerit, undecunque reus fuerit, in ipsa domo iudici in eum manum non mittere licebit; ille autem sub cuius custodia Ghildhalla tenetur, admonitus a iudice reum extra limen Ghildhallæ conducens nisi fideiussione se defenderit, in præsentia duorum scabinorum vel plurium eum iudici tradet: iudex vero eum in potestate sua habens secundum quantitatem facti cum eo aget. Illud quoque addidimus, quod alienus negotiator nusquam, nisi in prædicta domo aut in appendiciis eius, vel in pleno foro merces suas vendendas exponat aut vendat. Solis autem burgensibus in foro, in Ghildhalla, seu magis velint, is propria domo sua, vendere liceat.
“Quoniam autem humana omnia ex rerum et temporum varietate senescunt, sigilli mei auctoritate et subscriptorum testimonio hoc corroboravi. Walterus Castellanus sancti Audomari, Arnoldus Comes de Gisnes, Gerardus Præpositus, Arnulphus de Arde, Henricus Castellanus de Brübborg, Elenardus de Sinningehem, Hugo de Ravensberghe, Baldevinus de Bailgul, Michael Iunior, Christianus de Aria, Guido Castellanus de Bergis, Rogerus de Wavrin, Helinus filius eius.”
IV. Keure de Bruges. Vers 1190.
“Hæc est lex et consuetudo quam Brugenses tenere debent a comite Philippo instituta. Si quis alicui vulnus fecerit infra pontem sanctæ Mariæ, infra Botrebeika, infra usque ad domum Galteri Calvi, infra usque ad domum Lanikini carpentarii, supra terram Balduini de Prat, infra fossatum veteris molendini, et illud veritate scabinorum cognoscatur de quacunque re factum sit, ad domum in qua ille manet, qui vulnus imposuit, per scabinos et per iustitiam comitis submoncatur. Qui submonitus, si scabinis se præsentet, veritate inquisita de illo qui vulnus fecerit per sexaginta libras forefactum emendet, et si scabini sciunt quod vulnus non fecerit, liber et in pace remanebit. Si die quâ submonebitur se non præsentaverit, remanebat in forefacto sexaginta librarum, et si scabini voluerint domum eius prosternere, poterunt et in respectum ponere, sed ex toto condonare non possunt nisi voluntate Comitis.