“2. Si verò quis aliquem in domo suâ assiluerit, unde clamor factus sit, scabini et iustitia domum ibunt inspicere: et si scabini poterunt videre, assultum esse apparentem, ille de quo clamor factus est submoneri debet; qui si scabinis se præsentaverit et illum intellexerint assultum fecisse, LX libras amittet. Si vero cognoverint illum assultum non fecisse, liber et in pace recedat. Si autem ad diem submonitionis venire noluerit, domo ejus prostrata LX librarum reus erit. Quod si alii assultui interfuerint, de quibus clamor factus non sit, si comes super hoc veritatem scabinorum requisierit, scabini veritatem inquirere debent, et quotquot veritate scabinorum de assultu tenebuntur, unusquisque eorum LX librarum reus erit, ac si de eo clamor factus sit. Si vero scabini nullum assultum agnoscere potuerunt ab ipsis super hoc veritas est inquirenda.
“3. Qui cum armis molutis infra præfinitos terminos aliquem fugaverit, si veritate scabinorum convincatur forisfacto librarum LX tenebitur: si aliquis assiliatur, quidquid ipse faciat in defendendo corpus suum nullo tenebitur forisfacto.
“4. Qui aliquem bannitum occiderit in hoc nullum facit forisfactum.
“5. Quicumque testimonio scabinorum convictus fuerit de rapina, LX lib. de forisfacto dabit et dampnum rapinæ restituet.
“6. Qualemcunque concordiam bannitus faciat comiti, remanebit tamen bannitus, donec viris Brugensibus ad opus castri LX solidos dederit.
“7. Qui bannitum de forefacto LX libr. hospitio susceperit, veritate scabinorum convictus LX libras amittet.
“8. Qui aliquem fuste vel baculo percusserit, convictus a scabinis in forisfacto X lib. incidit de quibus comes habebit V lib. Castellanus XX sol. ille qui percussus est LX sol. et ad opus castri XX sol.
“9. Qui pugno vel palma aliquem percusserit seu per capillos acceperit inde per scabinos convictus LX sol. dabit unde XXX solidi comitis erunt, percussi XV sol. castallani X sol. ad opus castri V sol. Qui aliquem per capillos ad terram traxerit sive per lutum trahendo pedibus conculcaverit, X lib. comiti dabit, maletractato XV solidos, Castellano X sol. et ad castrum V solidos.
“10. Qui vero alicui convitia dixerit, si testimonio duorum scabinorum convincatur, illi cui convicia dixerit V solidos dabit, Iusticiæ XII denarios.
“11. Qui duobus scabinis aut pluribus inducias pacis, quæ treuiæ dicuntur, de quâlibet discordiâ dare noluerit, illud emendabit per LX lib.