“12. Si dissensiones aut discordiæ aut guerræ aut aliquod aliud malum inter probos viros oppidi exoriatur, unde ad aures scabinorum clamor perveniat, salvo iure comitis, scabini illud componere et pacificare poterunt. Qui verò compositionem vel pacem quam super hoc scabini consolidaverint, sequi noluerit, forisfactum LX lib. incurret.
“13. Qui ea dedixerit quæ scabini in iudicio vel testimonio affirmaverint, LX lib. amittet, et unicuique scabinorum qui ab co dedictus erit X libras dabit.
“14. Quicumque per vim fœminam violaverit, si de eo veritate scabinorum convincatur, eâdem pœnâ dampnabitur, quantâ a prædecessoribus comitibus, tales malefactores dampnari solent in Flandriâ.
“15. Quicumque per malum in scabinos manum suam immiserit, si scabini illud testificentur, LX libras dabit.
“16. Præterea sciant omnes, quod vir de oppido Brugensi, cuiuscumque forisfacti se reum fecerit, non amplius quam LX libr. amittere poterit, nisi legitime per scabinos convictus fuerit de raptu, ut dictum est, vel de latrocinio, vel de falsitate, vel nisi hominem occiderit. Qui verò occiderit hominem, caput pro capite dabit, et omnia sua in potestate comitis erunt absque omni contradictione, si de homicidio veritate scabinorum teneatur.
“17. Nemo infra præfinitos terminos manens infra muros castri gladium ferat, nisi sit mercator vel alius qui gratiâ negocii sui per castrum transeat. Si verò castrum intraverit causâ inibi morandi, gladium extra in suburbio dimittat. Quod si non fecerit, LX solidos et gladium amittet. Iusticiis vero comitis et ministris earum, quia pacem castri observare debent, nocte et die infra castrum arma ferre licebit. Viris etiam Brugensibus gladium portare et reportare licebit, dummodo castro exeant festinanter. Si quis autem eorum moras faciendo, vel per castrum vagando, gladium portaverit, LX solid. et gladium amittet.
“18. Si scabini gratiâ emendationis villæ assensu iustitiæ comitis bannum in pane et vino et cæteris mercibus constituerint, medietas eorum quæ ex banno provenient, comitis erit, et altera medietas castellani et oppidi.
“19. Si mercator sive alius homo extraneus ante scabinos iustitiæ causâ venerit, si illi, de quibus conqueritur presentes sint vel inveniri possint infra tertium diem vel saltem infra octavum, plenariam ei scabini iustitiam faciant iuxta legem castri.
“20. Nemini in foro comitis stallos locare licebit, quod si locaverit et veritate scabinorum super hoc convictus fuerit, LX solidos comiti dabit.
“21. Si aliquis de infracturis castri coram scabinis falsum testimonium portaverit si scabini illud cognoverint LX libras amittet.