“22. Quando aliquis scabinus decedet, alius ei substituetur electione Comitis non aliter.
“23. Si scabinus testimonio scabinorum parium suorum de falsitate convictus fuerit, ipse et omnia sua in potestate Comitis erunt.
“24. Si Scabini a Comite vel a ministro Comitis submoniti, falsum super aliqua re iudicium fecerint, veritate scabinorum Atrebatensium, sive aliorum qui eandem legem tenent, comes eos convincere poterit; et si convicti fuerint, ipsi et omnia sua in potestate comitis erunt. Quoties verò super huiusmodi falsitate submoniti fuerint, nullatenus contradicere poterunt, quin diem sibi a Comite praefixum teneant, ubicumque Comes voluerit in Flandriâ.
“25. De omnibus verò aliis causis ad Comitem pertinentibus, Brugis in castello vel ante castellum placita tenebunt in praesentia Comitis vel illius quem loco suo ad iustitiam tenendam instituerit. Instituto autem ad eius submonitionem de omnibus tanquam Comiti respondebunt, quamdiù in hoc servitio comitis erit.
“Ad hoc nec scabini nec Brugenses aliquid addere, mutare, vel corrigere poterunt, nisi per consilium Comitis vel illius quem loco suo ad iustitiam tenendam instituerit.
V. Ordonnance du comte Philippe d’Alsace, sur les attributs des Baillis en Flandre. Vers 1178.
“Hæc sunt puncta, quæ per universam terram suam Comes observari præcepit.
“§ 1. Primo qui hominem occiderit, caput pro capite dabit.
“§ 2. Item baillivus Comitis poterit arrestare hominem qui forefecit sine Scabinis donec ante Scabinos veniat, et per consilium eorum plegium accipiat de forisfacto.
“§ 3. Item si baillivus volens hominem arrestare, non potuerit et auxilium vocaverit, qui primus fuerit, et baillivum non adiuverit in forisfacto erit, sicut Scabini considerabunt; nisi forte ostendere quis potuerit per Scabinos quod ille qui arrestandus erat, inimicus eius sit de mortali faidâ; et tunc sine forisfacto erit licet baillivum non adiuverit ad capiendum suum inimicum.