“§ 4. Item baillivus Comitis erit cum Scabinis, qui eligent probos viros villæ ad faciendas tallias et Assisas, sed cum talliabunt Scabini vel Iudicia facient, vel inquisitiones veritatis, vel protractiones, non intererit baillivus: aliis autem consiliis quæ ad utilitatem villæ pertinebunt, baillivus intererit cum Scabinis, scriptum autem talliæ et assisæ reddent Scabini baillivo, si postulaverit.
“§ 5. Item baillivus accipiet forisfactum adiudicatum Comiti per Scabinos, ubicumque illud invenerit extra ecclesiam et ubicumque accipi debet per Scabinos.
“§ 6. Item qui bannitum de pecuniâ receptaverit eâdem lege de pecuniâ tenebitur quâ bannitus; et si fuerit capite bannitus qui receptatus est, tunc receptans tenebitur de forisfacto LX lib. Quod si vir domi non fuerit, et ejus uxor bannitum receptaverit, rediensque vir, tertiâ manu proborum virorum iurare potuerit: quod bannitum in domam suam receptum esse nescierit; sine forisfacto remanebit: si autem absentiâ mariti, uxori prohibitum fuerit per Scabinos, ne bannitum receptet, de cætero non poterit eum sine forisfacto receptare.
“§ 7. Item de quindenâ in quindenam, habet comes, vel baillivus ex eius parte, veritatem si voluerit.
“§ 8. Item domus diruenda Judicio Scabinorum, post quindenam a scabinis indultam, quandocunque Comes præceperit, aut baillivus eius, diruetur a Communia villæ, campana pulsata per Scabinos: et qui ad diruendam domum illam non venerit, in forisfacto erit, sicut Scabini considerabunt, nisi talem excusationem habuerit, quæ Scabinis sufficiens videatur.
“§ 9. Item pater non poterit forisfacere domum vel rem filiorum, quæ eis ex parte matris contingit; nec filii poterunt forisfacere rem vel domum patris, quæ ex parte patris venit.
“§ 10. Item si homo per Scabinos domum suam sine scampo invadiaverit, eam forisfacere non poterit, nisi salvo catallo eius, qui domum illam vadet in vadio.
“§ 11. Item fugitivus de aliquâ villâ pro debito, si in aliâ villâ inventus fuerit, arrestabitur, et ad villam, de quâ fugerat, reducetur, et iudicium Scabinorum illius villæ subire cogetur.
“§ 12. Item si quis vulneratus fuerit, et videatur Scabinis’ quod non sit vulneratus ad mortem, et postea de illo vulnere mortuus fuerit, Scabini non erunt in forisfacto contra Comitem, qui minorem plegiaturam acceperunt de eo qui cum vulneravit, quam si mortaliter fuisset vulneratus.”