5. Enclosures in the foregoing, being a letter from Nathaniel Holmes, with a postscript by Henry Jessey (Bonum Nuncium Israeli, pp. 103–106):—

“Nunc sequitur Clarissimi Viri, Nathanaelis Homesii SS. Theol. Doctoris Anglici ad me Epistolium, datum 24 Decemb. An. 1649, cum Subscriptione Reverendi D. Henrici Jesse ei annexâ.”

Decemb. 24, 1649.

“Animus mihi fuit, citius adte scribendi, Vir egregie, otium non fuit, Nec hodie ita mihi vacat, ut menti meæ, tantisque tuis scriptis (quamvis expectatione paucioribus) satisfaciam. Nondum de loco decem Tribuum, ex tuis literis responsum accepi; quod in meis desideratum fuit; non astu, vel curiositate. Veritatem insequor, ne Impostores pro Ebræis nobis obstrudantur. Scripsit quidam nuperime, Innodos Novæ Angliæ decem Tribubus esse prognatos. Alii Tartyros esse contendunt. Alii alios. Discrucior animi, ne fallar, usque dum literas tuæ me fecerint certiorem. Delectari videris D. Nicolai Apologiâ. Spero (ne glorier) te plura (ne dicam majora) visurum, meo de Mille Annis prodeunte tractatu. Quod opus ita me tenet occupatum, ut meæ ad te ituræ morentur literæ. Martyres in tuis literis vox est; quæ, ni fallor, veteri Testamento haud innotuit. Verum sub Novo, viri celebres, Christum, ejusque Evangelium, ad mortem asserentes, primi illud nomen obtinuerunt. Facilè tamen concedo, quoslibet veritatis alicujus testes, Martyres Græce dictos fuisse. Sed (parcatur nostræ libertati Conscientiæ, quam lubentissimè tibi inter scribendum indulsero) nec pontificii jam post Concilium Tridentinum ullatenus habeantur propriè Christiani: nec Martyrium esse mihi videatur, pro hodiernâ Legis Mosaicæ observatione animam deponere. Quippe Lex illa quoad usum, ex plurimis veteris Testamenti suffragiis, ante hoc abolenda esset. Deut. 18, v. 18, 19. Psal. 50. v. 6–15, 23. Iesaiæ 66, v. 1–3. Vt olim multis jam annis transactis, Iudei ubi maxima indulgetur libertas non sacrificantes, vosmetipsos tamen vere Deum colere arbitramini, Libet tamen, non obstanti hâc dicendi libertate nos edoceri, dedocerique, quâ in re â veritate subsidimus, vel hallucinamur. Tractatum itaque quem nominas De debito Christianorum erga Ebræos affectu, mittas; ut quantum in me est, typis mandetur, & in publicum promoveamus. De tempore adventus Messiæ quod incertum pronuncias, idque incertum comprobares experientiâ; in promptu est responsio; Illud Danieli prius ignoranti, tandem revelatum est; idque ex libris illius, nobis. Et quamvis nonnulli (quos nominas) computando hallucinantes, in errorum gyris, & labyrintho sunt involuti; non tamen hâc ratione deponendæ sunt de eâ re (tanquam nullius usus) Prophetiæ. Quippe quod expectamus, Danielis more cap. 9. v. 2 & v. 21. ut jam Vesperi ætatem, quo propius accedunt liberationum periodi, eo clarius elucescant revelationes ad easdem spectantes. Ægyptii Ethnicorum barbariores (te teste Egregie Vir) nascendum Mosen præsentiscebant, nescientibus tunc Israelitis natum Liberatorem. Quidni etiam Christiani Scripturas amplexi, adventum vestræ Messiæ secundum præviderent? In cujus adventu, (pace eruditionis vestræ asserentis, quod stupens mirabar, Vestram salutem in ejus Adventu non esse sitam) fundatur nostra, præsertim vestra æterna salus. Si enim verum foret, eum nondum venisse, & posthæc illum venturum ambigitur, labitur omnis prophetiarum Compages, totumque veteris Testamenti Systema ruit. Et ita de Scripturarum veritate actum est; ut de salute tum nostrâ, tum vestrâ actum est. Quæ si quippiam asserere videantur, Christi Messiæ passionem (Psal. 22. Isa. 53) resurrectionem (Psal. 16) ascensionem (Psal. 68) sessionem ad dextram Patris (Psal. 110) potestatem super omnia regnantem, more Adami novissime creati (Psal. 2. Psal. 8) omnino asserunt. Quæ omnia acurate comparata, Messiæ Filii Davidis adventum, abitumque, reditumque, elenchicè satis demonstrant. Non novum urgeo Testamentum, quod æquis miraculorum portentis nobis commendatum fuit, ut vetus Israeli. Vobis tamen Hebræis libentissimè favemus, utinamque plus multò favere possemus; quamvis nec Meritum, nec pro merito (vox Bibliis ignota) quicquam expectamus. Merces ex gratiâ datur non merito. Malum possumus, qui perfecte peccamus, mereri; bonum in quo omnimodo deficimus. Malum itaque pro nostro, bonum pro Christi merito (si voce utar) nobis compensatur. Hominum (fateor) alter de altero mereri dicatur, ut egomet tibi (vir Candidissime) pro tuis literis me multum debere agnosco. Quin & universa vestræ Nationi, flexis genibus servire molior, ut sive Nos Vobis, Vosvè Nobis facti Proselytæ utrique juxta Isaiam, & Ezechielem, cæterosque Prophetas, in unam coeamus ecclesiam. Nec non (confido) dilectissimus noster Iesseus idem meditatur; cui literas communicavi tuas, ad me missas. Pudet multum me tamdiu siluisse, verum tibi rescribenti, duplâ quoad possim diligentiâ compensabitur.

A Tui Observantissimo,

“Nathanaele Homesio.

“Tuis hisce ex animo attestatur, assentitur, negociis à scribendo jam detentus, qui Sionis pulverem commiseratur, qui hæc propriâ manu subscripsi

H. Iesse.”

6. Original French text of Menasseh ben Israel’s demands on behalf of the Jews presented to Oliver Cromwell (S. P., Dom. Inter., ci. 115).

“Ce sont icy les graces et les faveurs qu’au nom de ma nation hebreue moy, Menasseh ben Israel, requiers a vostre serenissime altesse que dieu fasse prosperer et donne heureux succez en toutes ses entreprises comme son humble serviteur lui souhaitte et desire.