That is all that I can prudently commit to paper. Farewell. About the second instalment of Tullia's dowry, pray consider carefully what ought to be done, as I said in the letter, which Pollex took.

[Pg 362]


V
CICERO ATTICO SAL.

Scr. Brundisi pr. Non. Nov. a. 706

Quae me causae moverint, quam acerbae, quam graves, quam novae, coegerintque impetu magis quodam animi uti quam cogitatione, non possum ad te sine maximo dolore scribere. Fuerunt quidem tantae, ut id, quod vides, effecerint. Itaque, nec quid ad te scribam de meis rebus nec quid a te petam reperio; rem et summam negotii vides.

Equidem ex tuis litteris intellexi, et eis, quas com muniter cum aliis scripsisti, et eis quas tuo nomine quod etiam mea sponte videbam, te subita re quas debilitatum novas rationes tuendi mei quaerere. Quod scribis placere, ut propius accedam iterque per oppida noctu faciam, non sane video, quern ad modum id fieri possit. Neque enim ita apta habeo devorsoria, ut tota tempora diurna in iis possim consumere, neque ad id, quod quaeris, multum interest utrum me homines in oppido videant an in via. Sed tamen hoc ipsum sicut alia considerabo, quem ad modum commodissime fieri posse videatur.

Ego propter incredibilem et animi et corporis molestiam conficere plures litteras non potui; eis tantum rescripsi, a quibus acceperam. Tu velim et Basilo et quibus praeterea videbitur, etiam Servilio conscribas, ut tibi videbitur, meo nomine. Quod tanto intervallo nihil omnino ad vos scripsi, his litteris profecto

[Pg 363]