praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus, et illo
ripa ferox Histri sub duce tuta fuit:
hic tenuit Mysas gentes in pace fideli,
hic arcu fisos terruit ense Getas,
hic raptam Troesmin celeri uirtute recepit,
infecitque fero sanguine Danuuium.80
quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli,
et quam uicino terrear hoste roga,
sintne litae tenues serpentis felle sagittae,
fiat an humanum uictima dira caput,
mentiar, an coeat duratus frigore Pontus,85
et teneat glacies iugera multa freti.

75 praefuit] praefugit C || 77 Mysas gentes BT misas gentis C missas gentes FI missus gentes L gentes missas MH sibi commissas F2(gl) commissas H2(g1) || 78 fisos] fortes M2ul || 79 Troesmin Heinsius; uide CIL V 6183-88, 6195 troesmen C troesenen B1 troien L troezen HITB2 troezem F trozenam M || 80 infecitque] infecit M1 || Danuuium Korn danubium codd || 81 quaere] queri T || Scythicique incommoda caeli add F2 || Scythicique] siticique I || 82 terrear] terreat C || hoste] ense H || 83 serpentis] serpentes Iac || felle] sola C || 85 mentiar] effluat FL anfluat P * fluat M2c

haec ubi narrarit, quae sit mea fama require,
quoque modo peragam tempora dura roga.
non sumus hic odio, nec scilicet esse meremur,
nec cum fortuna mens quoque uersa mea est;90
illa quies animo quam tu laudare solebas,
illa uetus solito perstat in ore pudor,
[sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis
ut fera plus ualeant legibus arma facit,]
re queat ut nulla tot iam, Graecine, per annos95
femina de nobis uirue puerue queri.

87 ubi] ubi uel tibi B || narrarit] narraret C narrauit F1 || fama] fata F2 || 90 nec] hec C || uersa mea] mea uersa H1 rapta mea F || 91 animo 'optimus Vaticanus', probante Heinsio animi BCMFHILT || 92 perstat] praestat BC || 93-94 damnat Merkel; 93 'uersus suspectus'—Heinsius; post longe hexametri finem, pentametrum, hexametri initium excidisse putat Ehwald || 93 sic ego sum longe [-ȩ C] sic hic BCMFHILT sic ego sum, sic hic sanctis Korn sic ego sum longe, Scythicis Owen (ed. Tristium 1889, p. xxxviii) || longe] lenis Némethy || 95 re ... nulla MHIL rem ... nullam BCFT tot iam] iam tot L || 96 uirue] uirque M

hoc facit ut misero faueant adsintque Tomitae
(haec quoniam tellus testificanda mihi est):
illi me, quia uelle uident, discedere malunt;
respectu cupiunt hic tamen esse sui.100
nec mihi credideris: extant decreta quibus nos
laudat et immunes publica cera facit;
conueniens miseris quae quamquam gloria non sit,
proxima dant nobis oppida munus idem.
nec pietas ignota mea est: uidet hospita terra105
in nostra sacrum Caesaris esse domo.

97 hoc] hec H quies animi H2(gl) || facit ut] facit et BC facitut F2c faciunt (F1) || misero faueant adsintque] faueant assint miseroque T || adsintque] adsinque Cac adsintque F2c absintque (F1) || 98 quoniam] quid M2c in ras, incertum (ipsum?) || mihi est] michi M || 99 illi] ille Iac || malunt] malint Heinsius || 100 respectu ... sui] respectu ... suo ML || cupiunt] cupiant Heinsius || 101 nec] neu Heinsius || mihi] si B2(gl?) || 102 immunes] in munem B || publica] puplica LP || cera BCMHILF2ul cura T causa F1F2ul(sic) terra F2ul || 103 quae R. J. Tarrant haec L, probante Heinsio et BCMFHIT ea Heinsius || gloria] gratia Heinsius || sit G est CMFHILT quid B, non liquet

stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos,
numina iam facto non leuiora deo,
neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum,
hic auiae lateri proximus, ille patris.110
his ego do totiens cum ture precantia uerba,
Eoo quotiens surgit ab orbe dies;
tota (licet quaeras) hoc me non fingere dicet
officii testis Pontica terra mei.
[Pontica me tellus, quantis hac possumus ora,115
natalem ludis scit celebrare dei,]
nec minus hospitibus pietas est cognita talis,
misit in has si quos longa Propontis aquas;

107 pariter GBMFHILT pariterque C || coniunxque GBCMpcFHILT natusque Mac || 108 iam ... non GBCMFHLT non ... iam I || facto] fato G || 109 neu] ne BC || 110 auiae BCILM2ul liuie M1FHTI2gl || proximus] protimus [sic] H1 || 112 surgit] fugit M || orbe] ore H1 || 113-14 damnat Williams || 113 licet] uelim fort legendum || hoc me non BCT,Hac? hec me non FHIL me numquam M || 115-16 damnat R. J. Tarrant || 115 possumus] nos possumus I || ora] ara B || 116 dei] diem HP || 117 cognita] condita F || 118 longa] loga M

is quoque, quo laeuus fuerat sub praeside Pontus,
audierit frater forsitan ista tuus.120
fortuna est impar animo, talique libenter
exiguas carpo munere pauper opes,
nec uestris damus haec oculis, procul urbe remoti,
contenti tacita sed pietate sumus;
et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures:125
nil illum toto quod fit in orbe latet.
tu certe scis haec, superis ascite, uidesque,
Caesar, ut est oculis subdita terra tuis;

119 is] hic M1 his P || laeuus fuerat TF2ul letus fuerat BC leuius fuerat LP leuuus fuerat M leuior fuerat F1H fuerat letuus I || 120 audierit] audierat F || ista] illa M || 121 fortuna est] fortuna H1 || 122 exiguas] exiguus Bac || 123 haec] hoc F || urbe] orbe Iac || 124 sed pietate] haec pietate ex haec pietate haec pietate I || /sumus B2c || 125 et] ut C set L || tamen haec tangent] tanget tamen hoc F || aures] iram Iac || 126 nil] non CL || illum] illi B1 || fit BFI sit LT possis alterutrum legere in CMH || 127 tu certe] tu c seruat G spatium quinque litterarum reliquit C en certe M2ul || haec] hoc FIT || ascite] adscite B accite M acṣcite F || 128 ut 'legendum ex ueteribus'—Naugerius et BCMFHILT