tu nostras audis inter conuexa locatus
sidera sollicito quas damus ore preces.130
perueniant istuc et carmina forsitan illa
quae de te misi caelite facta nouo;
auguror his igitur flecti tua numina, nec tu
immerito nomen mite parentis habes.

129 conuexa] onu seruat G connexa L || 130 sollicito GB2CMFHILT sollito B1 || preces CMHIT praeces G p̅ces BFL || 131 perueniant GBC peruenient FHILT perueniunt M || istuc GBCMFHI illuc LT || forsitan GBCFHILT forsita M || 132 misi] miss G || facta GBCpcMFHILT facto Cac || 133-34 nec ... immerito] nec seruat G nam ... e merito [unde ex merito C. P. Jones] fort legendum || 134 mite] mitte Fac || habes] habet B1


X

Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas
litore pellitos inter agenda Getas.
ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum
duritiae confers, Albinouane, meae?
gutta cauat lapidem, consumitur anulus usu,5
atteritur pressa uomer aduncus humo.
tempus edax igitur praeter nos omnia perdit;
cessat duritia mors quoque uicta mea.

albinouano B2 albino uano H2 albinouano amico suo M ad albino uanom F ad albinouanum I2 hanc epistulam mittit albinouano L || 1 Haec] hic MF || Cimmerio British Library Harley 2607 (Tarrant) cumerio M1 in etiam memori C in ********** B1 in hemonio HITP in euxino F in exino B2c bistonio LM2ul || aestas] aetas C || 2 pellitos] pellitas BH pellito C || 3 ecquos ... ecquod Laurentianus 36 2, saec xv (Lenz) et quos ... et quod BMFHILT at quos ... et quod C || carissime] ḣin̅e L || 4 Albinouane] albino uane H || 6 atteritur Heinsius et teritur codd deteritur Heinsius || post 6 hos uersus habet M: set cum nostra malis uexentur corpora multis / aspera non possum perpetiendo mori || 7 perdit I perdet BCMFHLT || 8 cessat duritia] duritia cessat Cac cesset duritia Castiglioni (Lenz) || mea. edd mea? Riese, Castiglioni

exemplum est animi nimium patientis Vlixes
iactatus dubio per duo lustra mari;10
tempora solliciti sed non tamen omnia fati
pertulit, et placidae saepe fuere morae.
an graue sex annis pulchram fouisse Calypso
aequoreaeque fuit concubuisse deae?
excipit Hippotades, qui dat pro munere uentos,15
curuet ut impulsos utilis aura sinus,
nec bene cantantes labor est audisse puellas,
nec degustanti lotos amara fuit:
hos ego qui patriae faciant obliuia sucos
parte meae uitae, si modo dentur, emam.20

9 exemplum est animi BCMFLT (anini T) exemplum animi est H exemplum animi I || 10 dubio ... mari] ćbio ... mori C || 11 non] quae 'liber unus Bers[manni]. & ego inueni in editione Vicentina. & Ciofano pro textu est'—Auctor Electorum Etonensium || 12 pertulit] non tulit Auctor Elect. Eton. (quae tamen ... non tulit) || morae] m-ore F || 13 pulchram ex pulcham M || Calypso] calipson FH || 14 aequoreaeque] equoreque Iac Aeaeaeque Merkel || concubuisse] incubuisse T || deae] deo C || 15 Hippotades] hypodates FHT || 17 cantantes] cantantis B || audisse F audire BCMHILT || 18 lotos B1C lothos MFLTH2I2 lethes I1P sucus H1 quid B2, incertum (votos?) || amara] amarus H1 || fuit] erat H || 19 faciant] faciunt H || sucos] lucos C || 20 meae] meȩ est C

nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam
gentibus obliqua quas obit Hister aqua,
nec uincet Cyclops saeuum feritate Piacchen,
qui quota terroris pars solet esse mei!
Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris,
25
Heniochae nautis plus nocuere rates.
nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis,
ter licet epotum ter uomat illa fretum,
qui, quamquam dextra regione licentius errant,
securum latus hoc non tamen esse sinunt.30

21 urbem BCMT urbes FHIL || Laestrygonos BC lestrigonis MFIT listrigonis HL || 22 quas] quos T || Hister] inster L **ster C || 23 feritate] pietate BC, Iac ut uid || Piacchen B piaechen C phiacem T piacē MFHIL || 24 mei] mihi T || 25 Scylla] silla CP || feris] ferox IT || quod] quae M2ul quamuis H || latret] latrat FM2ul || 26 Heniochae edd enioche CFH en*oche B1 emioche M, ut uid enochie ITB2 emochee L || nautis] multis I nobis B2 || 27 nec] non L || Charybdin] caripdin I charydin C || Achaeis] ach—eis I || 28 epotum B et potum C epotet MFHILT || ter uomat] ter uomet H1 euomat C || illa] ore M2ul || 29 quamquam] quamuis T || errant BCFH errent MILT || 30 latus] natus C || hoc non] non Mac I1