hic agri infrondes, hic spicula tincta uenenis;
hic freta uel pediti peruia reddit hiemps
ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis,
siccus contempta naue uiator eat.
qui ueniunt istinc uix uos ea credere dicunt;35
quam miser est qui fert asperiora fide!
crede tamen; nec te causas nescire sinemus
horrida Sarmaticum cur mare duret hiemps.
proxima sunt nobis plaustri praebentia formam
et quae perpetuum sidera frigus habent;40
hinc oritur Boreas, oraeque domesticus huic est,
et sumit uires a propiore polo.

31 infrondes] frondes C || 32 hic] hec L || uel] quae I1 || reddit] fecit M2ul || 34 naue] nauu Cac, ut uid || 35 istinc] istuc MFI || uix uos] uix nos BL uos uix T || credere] crederer H || 36 fert] foret Cac || 37 tamen] tantum L mihi M2c in ras || nec te causas BCMFHLT (te in ras M2c) causas nec te I || 39 praebentia] ducentia F, probante Burman || 40 perpetuum M2ul praecipuum BCM1FHILT || 41 hinc] hic FL || huic] hinc L 42 uires ... polo 'Meynke, recte?'—Riese uires ... loco codd mores ... locus Merkel (1884) || a propiore] asperiore H1 a superiore H2ul

at Notus, aduerso tepidum qui spirat ab axe,
est procul, et rarus languidiorque uenit.
adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto,45
uimque fretum multo perdit ab amne suam.
huc Lycus, huc Sagaris Peniusque Hypanisque Calesque
influit, et crebro uertice tortus Halys;
Partheniusque rapax et uoluens saxa Cinapses
labitur, et nullo tardior amne Tyras,50

43 at BCMF2HILT et F1 set F2[sic] || aduerso] auerso Bentley || tepidum] tepidus MH2c tepide F2ul || 46 multo] misto M2ul(=mixto) || 47 Lycus] lucus I || Peniusque Heinsius ex Plin. NH VI 14 peneusque CI paneusque BMHT poneusque L panesque F || Hypanisque Heinsius 'ex libris antiquis' hitanisque B hyranisque C ut uid, M ut uid hytanusque F hytanesque T hitaneusque ex hitanque I hythausque H iponesque L || Calesque I. Vossius ex 'Eustathio Scholiis in Periegeten' (Heinsius) catesque BCMFHLT charesque I || 48 crebro] crebo B torto I || tortus] pulsus M || Halys B halis H alis MFILT hilas C || 49 Partheniusque BHL partheniasque C, ut uid parthemiusque IT parthiniusque M partenusque F || Cinapses BC; fluuius prorsus ignotus Cynapses edd cinapsis L tynapses H cinaspes FIT niphates M (ex Luc. III 245) Cinolis Auctor Electorum Etonensium 'Cinolis emporium Arriano' || 50 et nullo] et ullo I hanc aliquo Leidensis Heinsii haud aliquo Heinsius

et tu, femineae Thermodon cognite turmae,
et quondam Graiis Phasi petite uiris,
cumque Borysthenio liquidissimus amne Dirapses
et tacite peragens lene Melanthus iter,
quique duas terras, Asiam Cadmique sororem,55
separat et cursus inter utramque facit,
innumerique alii, quos inter maximus omnes
cedere Danuuius se tibi, Nile, negat;
copia tot laticum quas auget adulterat undas,
nec patitur uires aequor habere suas.60
quin etiam, stagno similis pigraeque paludi,
caeruleus uix est diluiturque color;

51 Thermodon] themodon C || turmae BCM turbe FHILT || 52 Graiis CM grais BHILT a grais F || Phasi] phasis H1 || 53 Borysthenio editio princeps Romana 1471 boristenico BCML boristonico F boistronico I boistonico T boistenio H || liquidissimus] rapidissimus T || Dirapses BCFHLT; fluuius ignotus diraspes I daraspes M Lycastus Auctor Electorum Etonensium, probante Riese || 54 Melanthus] melantis T || Cadmique] add I2 in loco a prima manu relicto cathmique B || 56 inter] interque M || 57 alii] amnes M1 || omnes] omnis B || 58 Danuuius Korn danubius codd || negat] neget F1 || 59 laticum] liticum L || 61 quin] qui CP, fort Fac || pigraeque] nigreque T

innatat unda freto dulcis, leuiorque marina est,
quae proprium mixto de sale pondus habet.
si roget haec aliquis cur sint narrata Pedoni,65
quidue loqui certis iuuerit ista modis,
'detinui' dicam 'tempus, curasque fefelli;
hunc fructum praesens attulit hora mihi.
abfuimus solito dum scribimus ista dolore,
in mediis nec nos sensimus esse Getis.'70
at tu, non dubito, cum Thesea carmine laudes,
materiae titulos quin tueare tuae,
quemque refers imitere uirum; uetat ille profecto
tranquilli comitem temporis esse fidem.

63 marina est] marina ILT || 64 pondus] nomen ILB2 momen Wakefield ad Lucr. VI 474 || 65 roget] rogat CT || 67 detinui ... tempus, curasque excerpta Politiani detinui ... tempus curamque LT detinui ... curas tempusque BCMFHI diminui ... curas tempusque codex Petri Danielul (Burman), sicut coniecerat Burman distinui ... curas, tempusque Auctor Electorum Etonensium || 68 fructum praesens] praesens fructum F || 69 abfuimus] afluimus B1 aff*uimus C absumus a M || scribimus] scripsimus MFL || dolore] labore M || 71 dubito] dubito M2cF2c, ut uid dubites F3ul, ut uid || cum] tum C || 73 quemque] queque C || imitere] imite** C (folium lacerum) imitare HLT, Ipc ut uid imita Iac ut uid

qui quamquam est factis ingens et conditur a te75
uir tantus quanto debuit ore cani,
est tamen ex illo nobis imitabile quiddam,
inque fide Theseus quilibet esse potest.
non tibi sunt hostes ferro clauaque domandi,
per quos uix illi peruius isthmos erat,80
sed praestandus amor, res non operosa uolenti:
quis labor est puram non temerasse fidem?
haec tibi, qui perstas indeclinatus amico,
non est quod lingua dicta querente putes.

75 quamquam est] quamquam MP || factis ingens] ingens factis F ingens actis T factis uiges P || conditur] conditus HT cognitus F || a te] arte L || 76 uir] uix LT || tantus quanto L tanto quantus BacCFHITpc tantus quantus M2c tanto quanto BpcTac quanto tantus fort legendum || 77 est] et I || ex] in C || nobis] uobis H || imitabile] imitabibe C || quiddam] quoddam L quidquam M2ul || 78 fide MFH fidem BCILT || 80 quos in ras M2 || illi MFHIL ulli BCT || 81 operosa] onerosa M2c laboriosa I2(gl) || 83 qui] quae C cum L || perstas IPF2ul praestas BCMF1HT pr̅ās L || 84 non est] non B1