XI
Gallio, crimen erit uix excusabile nobis
carmine te nomen non habuisse meo.
tu quoque enim, memini, caelesti cuspide facta
fouisti lacrimis uulnera nostra tuis.
atque utinam rapti iactura laesus amici5
sensisses ultra quod quererere nihil;
non ita dis placuit, qui te spoliare pudica
coniuge crudeles non habuere nefas.
nuntia nam luctus mihi nuper epistula uenit,
lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis.10
sed neque solari prudentem stultior ausim
uerbaque doctorum nota referre tibi,
finitumque tuum, si non ratione, dolorem
ipsa iam pridem suspicor esse mora.
gallioni B2H2 gallioni amico suo M pollioni F ad gallionem I2 hanc epistulam mittit gallioni L || 1 Gallio] pollio F || 3 cuspide] cupide Mac || 6 quererere] querere BCP || 7 dis placuit] displicuit (B1) || spoliare ex poliare F || 8 habuere] hūere IT (=habuere) hubuere Cac || 9 nam] iam F || 10 damna] uerba TF2ul || meis] nostris M mihi Ehwald || 12 uerbaque] uerba B1 || nota] uota L uerba C || 13 dolorem] putarem C || 14 iam] tam I || pridem] prima Cac
dum tua perueniens, dum littera nostra recurrens15
tot maria ac terras permeat, annus abit.
temporis officium est solacia dicere certi,
dum dolor in cursu est, et petit aeger opem.
at cum longa dies sedauit uulnera mentis,
intempestiue qui fouet illa, nouat.20
adde quod (atque utinam uerum mihi uenerit omen!)
coniugio felix iam potes esse nouo.
15 perueniens scripsi peruenit codd || 16 ac BCML et FHIT || 17 officium est ... certi] officium ... certi est M || 19 at] aut C || longa] longua uel longna M || dies] quies L || 20 fouet Heinsius mouet codd || nouat] mouet T(M1)(F1) || 21 utinam] utinam ut F || mihi BF1 tibi MHILTF2 om C
XII
Quominus in nostris ponaris, amice, libellis,
nominis efficitur condicione tui.
aut ego non alium prius hoc dignarer honore,
est aliquis nostrum si modo carmen honor.
lex pedis officio fortunaque nominis obstat,5
quaque meos adeas est uia nulla modos.
nam pudet in geminos ita nomen scindere uersus
desinat ut prior hoc incipiatque minor,
et pudeat si te qua syllaba parte moratur
artius appellem Tuticanumque uocem.10
et potes in uersum Tuticani more uenire,
fiat ut e longa syllaba prima breuis,
tuticano B2H2F tu[ti add M2]cano amico suo M han [sic] epistulam mittit tuticano L || 3 aut BC ast MFHILT || 5 fortunaque] naturaque excerpta Scaligeri, probante Heinsio || 6 modos] pedes I || 8 desinat] desinet Iac || hoc] hic T || 9 pudeat] pudet H || te qua] te qua B2c qua te H1P || moratur] moretur FHT || 10 Tuticanumque] Tuditanumque Heinsius olim (Burman); uide Val Max VII viii 1 || 11 et] non M nec FIpc at Camps (CQ n.s. IV [1954] 206-7)