aut producatur quae nunc correptius exit,
et sit porrecta longa secunda mora.
his ego si uitiis ausim corrumpere nomen,15
ridear, et merito pectus habere neger.
haec mihi causa fuit dilati muneris huius,
quod meus adiecto faenore reddet amor,
teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam,
paene mihi puero cognite paene puer,20
perque tot annorum seriem, quot habemus uterque,
non mihi quam fratri frater amate minus,
tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti,
cum regerem tenera frena nouella manu;

13 aut] nec R. J. Tarrant (nec potes ... nec producatur) || producatur MHI (ut M2[gl]) ut ducatur LTB2F2ul ut dicatur B1CF1 || correptius BFLT correptior C, fort recte correctius MHI || 14 sit] si BacP || porrecta] producta F1 || 16 merito GBCFHILT cunctis M || 17 dilati] lati G || muneris GBCMF1HILT nominis F2ul || 18 reddet GCMIT reddit BFHL || amor GBCFHI1L ager TI2; add M2 (in ras?) || 19 canam quacumque nota, tibi edd canam, quacumque nota tibi Luck || quacumque nota] quacumquenaia G quantumque licet I || tibi GBCMFHIL mea T || 20 mihi ... puer] mihi om Iac puer ... mihi CT || 22 fratri F2?c || 23 tu duxque] mihi duxque FL

saepe ego correxi sub te censore libellos,25
saepe tibi admonitu facta litura meo est,
dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis
cum te Pieriae perdocuere deae.
hic tenor, haec uiridi concordia coepta iuuenta
uenit ad albentes inlabefacta comas.30
quae nisi te moueant, duro tibi pectora ferro
esse uel inuicto clausa adamante putem.
sed prius huic desint et bellum et frigora terrae,
inuisus nobis quae duo Pontus habet,
et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster,35
et possit fatum mollius esse meum,

25 saepe] nempe M1 || 26 tibi] tui L tuo T mihi H2ul, ut uid || litura] litu/ra F2c littera (F1) || meo] mea T tuo H2ul, ut uid || 27 dignam (B1)CTpc dignum MFHILTacB2c || Phaeacida] pheatica IL eacida C || 28 cum] cū/ I (=cum) || Pieriae BCF1T pieride HF2 pierides IL pyerides M2c || deae] tue M2ul || 29 uiridi] in uiridi L || 30 albentes] albentis B || 31 nisi ex ubi L || 32 inuicto] inuito uel inuecto 'libri nonnulli ueteres', unde inducto Heinsius olim || 33 desint] desunt M1 deerint M2ul, ut uid || 35 praefrigidus] praefigidus B1Hac perfrigidus ILF2

quam tua sint lapso praecordia dura sodali;
hic cumulus nostris absit abestque malis.
tu modo per superos, quorum certissimus ille est
quo tuus assidue principe creuit honor,40
effice constanti profugum pietate tuendo
ne sperata meam deserat aura ratem.
quid mandem quaeris? peream nisi dicere uix est,
si modo qui periit ille perire potest.
nec quid agam inuenio, nec quid nolimue uelimue,45
nec satis utilitas est mihi nota mea.
crede mihi, miseros prudentia prima relinquit,
et sensus cum re consiliumque fugit;

37 lapso] lasso BCM || dura] clausa M2ul || sodali ex sobali B || 38 nostris add F2 || abestque ex absitque M || malis] meis C || 40 honor] amor C || 42 ne GBCMFHIT nec L || deserat GBCMHILT desinat F || 45 nolimue] molimne B || uelimue] uelim B1 || 46 mihi ... mea] mea ... mihi CFT || nota] mora L || 47 relinquit] reliquit MF relinquat Iac, ut uid refugit Cac || 48 re] me Mac, ut uid spe Heinsius

ipse, precor, quaeras qua sim tibi parte iuuandus,
quaque uia uenias ad mea uota, uide.50

49 quaeras] uideas M1 || qua sim] qua sum L sim qua C || tibi add M2 || iuuandus] iuuanda Cac || 50 quaque ... uide LF3 quaque ... uale F1T quoque ... uide IacM2ul quoque ... uado BCHIpc quoque ... modo M1 quoque ... uale F2I2ul || uia uenias scripsi uiam facias codd


XIII