O mihi non dubios inter memorande sodales,
qui quod es, id uere, Care, uocaris, aue!
unde saluteris color hic tibi protinus index
et structura mei carminis esse potest,
non quia mirifica est, sed quod non publica certe;
5
qualis enim cumque est, non latet esse meam.
ipse quoque ut titulum chartae de fronte reuellas
quod sit opus uideor dicere posse tuum;
quamlibet in multis positus noscere libellis,
perque obseruatas inueniere notas;10
prodent auctorem uires, quas Hercule dignas
nouimus atque illi quem canis ipse pares.

ad sodalem B2 caro amico suo M ad carum FI2 caro H2 || 1 memorande] numerande C || 2 qui quod es, id BCFI qui quod id es MH quique quod es LT, fort recte || aue] ades T || 3 saluteris MFT salutaris BCHIL || protinus] proximus CT || 5 mirifica] miririfica B murifica C || publica] puplica LP || certe] certe est BC || 6 cumque B2c? || est, non] non L || 7 ut add M2 || 8 quod ... uideor] quid ... uidear Heinsius || tuum] meum F2ul || 11 prodent] produnt ILF2ul credent C || auctorem] actorem MF || dignas] dipnas Cac || nouimus] contra uiam C (cont̅ uiā) || illi] ille C || quem] que C || ipse] esse MT

et mea Musa potest proprio deprensa colore
insignis uitiis forsitan esse suis;
tam mala Thersiten prohibebat forma latere15
quam pulchra Nireus conspiciendus erat.
nec te mirari si sint uitiosa decebit
carmina quae faciam paene poeta Getes.
a pudet, et Getico scripsi sermone libellum,
structaque sunt nostris barbara uerba modis,20
et placui (gratare mihi) coepique poetae
inter inhumanos nomen habere Getas.
materiam quaeris? laudes de Caesare dixi;
adiuta est nouitas numine nostra dei.

13 et] at C || colore] colure Cac, ut uid || 14 insignis] insignis B2c, ut uid ansignis Cac || suis] meis F1 || 15 Thersiten] therseten C || prohibebat] prohibebit H1, ut uid || forma latere] latere forma Iac || 16 Nireus edd nereus codd deus maris F2(gl) || 17 sint] sunt L || decebit] licebit L (fort ex decebit) || 18 Getes] gethas F1 || 19 Getico scripsi] geticos scripsi (Bac) || libellum] libellos I || 20 structaque] scriptaque I || nostris] nobis H1 || 22 inhumanos] inhumanas Cpc humanas Cac || 23 laudes de Caesare dixi edd olim laudes: de Caesare dixi J. Gilbert, Jahrb. für kl. Ph. 1896, 62 (Owen 1915) || laudes] laudem M

nam patris Augusti docui mortale fuisse25
corpus, in aetherias numen abisse domos,
esse parem uirtute patri qui frena coactus
saepe recusati ceperit imperii,
esse pudicarum te Vestam, Liuia, matrum,
ambiguum nato dignior anne uiro,30
esse duos iuuenes firma adiumenta parentis
qui dederint animi pignora certa sui.
haec ubi non patria perlegi scripta Camena,
uenit et ad digitos ultima charta meos,
et caput et plenas omnes mouere pharetras,35
et longum Getico murmur in ore fuit,

25 mortale] immortale Tac || 26 aetherias ... domos] ethereos ... deos I || numen] nomen BC(M1)L || 27 parem ... patri] parem ... patr* B patrem ... patri (Hac) patri ... parem M || uirtute] in uirtute L || coactus excerpta Scaligeri rogatus codd || 28 recusati] recusari C || ceperit] ceperat L cepit F, fort ex recepit || inperii F2c || 29 Vestam] uestem M deam M2(gl) uastam FacP testem H || 30 ambiguum] ambiguum est MFIL2(gl) || 31-32 esse duos iuuenes firma adiumenta parentis qui interpunxi esse duos iuuenes, firma adiumenta parentis, qui edd || 32 qui] cui 'editi plures'—Burman || dederint] dederant M2c dederit L1 || certa] cara I || sui] fui C

atque aliquis 'scribas haec cum de Caesare,' dixit
'Caesaris imperio restituendus eras.'
ille quidem dixit; sed me iam, Care, niuali
sexta relegatum bruma sub axe uidet.40
carmina nil prosunt; nocuerunt carmina quondam,
primaque tam miserae causa fuere fugae.
at tu, per studii communia foedera sacri,
per non uile tibi nomen amicitiae
(sic uincto Latiis Germanicus hoste catenis45
materiam uestris adferat ingeniis,
sic ualeant pueri, †uotum commune deorum†,
quos laus formandos est tibi magna datos),

37 haec] hac C || de] tu BacC tu de Bpc || 38 imperio] imperii C || eras] eris M1ILF2ul || 39 me iam] iam me T || Care] kare M || 40 uidet] tenet F || 43 at tu] ast ego F1 || studii] studui C || foedera] federe Bac || 45 uincto scripsi capto codd || 46 uestris] nostris MIL || adferat] afferet F1 praebeat I offerat Heinsius 47 pueri, uotum commune deorum edd pueri, uotum commune, deorum Postgate (Owen 1894) || uotum commune deorum corruptum || deorum] duorum M1F2ul augusti et liuie F2gl suorum Heinsius || 48 quos ... formandos] quos ... formandos M2c quis ... formandis LPF2ul || laus est] est laus F tibi ... est H (laus H2[gl] ad finem uersus) || magna] mag** L maga F1 || datos] datos M2c deos I?ul data L datis F2ulP datur F2ul

quanta potes, praebe nostrae momenta saluti,
quae nisi mutato nulla futura loco est.50

49 potes] potest Bac || praebe nostrae] nostrae praebe FI || momenta Vaticanus 1595, saec xv (Mercati [Lenz]), sicut coni Scaliger et Gronouius monimenta BCMFHILT || 50 mutato ex muto B