XIV
Haec tibi mittuntur quem sum modo carmine questus
non aptum numeris nomen habere meis,
in quibus, excepto quod adhuc utcumque ualemus,
nil te praeterea quod iuuet inuenies.
ipsa quoque est inuisa salus, suntque ultima uota5
quolibet ex istis scilicet ire locis;
nulla mihi cura est terra quo muter ab ista,
hac quia quam uideo gratior omnis erit.
epistula ad tuticanum B2 tuticano amico suo M tuticano F2H2 ad tuticanum I2 || 1 quem BMFLT; add I2 in spatio a prima manu relicto que CH || sum modo] summo (B1) || 4 te Berolinensis Diez. B. Sant. 1, saec. xiii (Lenz), Bodleianus Rawlinson G 105ul (Tarrant) me BCMFHILT || 5 est om I1 || inuisa] non uisa C || 6 ex istis] ex illis C Euxinis Castiglioni (Lenz) || scilicet] ilicet fort legendum || 7 terra quo muter [mutar F2] ab ista F1, Bodleianus Canon. lat. 1, saec xiii (Tarrant), Barberinus lat. 26, saec xiii (Lenz) terra quo mittar ab ista BCMFHILT terra quam muter ut ista Heinsius [nulla prior cura est] terra quam muter ut ista Heinsius terra nisi muter ut ista Heinsius terrae quo muter ab Histro Williams || 8 quia quam] quamquam C
in medias Syrtes, mediam mea uela Charybdin
mittite, praesenti dum careamus humo.10
Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro,
si quid et inferius quam Styga mundus habet.
gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo,
proxima Marticolis quam loca Naso Getis.
talia suscensent propter mihi uerba Tomitae,15
iraque carminibus publica mota meis.
ergo ego cessabo numquam per carmina laedi,
plectar et incauto semper ab ingenio?
ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor,
telaque adhuc demens quae nocuere sequor?20
9 medias] medi*s B || Syrtes] syr*tis B1, ut uid systes C || Charybdin CH caribdim BT caribdī MFL caripdī I || 10 mittite BpcILF2ul mitte MH mittat BacC mittant F1 mutē T (mittē legit André) || 12 inferius F1c || 13 gramina] carmina C flamina Bentley || 14 Marticolis] in articolis C || 15 suscensent C succensent BMpcFHILT successent Mac || 16 publica] puplica LP || mota meis] nota meis H meis I1 est [meis] I2(gl?) || 17 laedi] lȩde Cac || 18 plectar] plectat L || incauto] incapto M || 19 incidere] incindere F || 20 telaque] tela M || sequor] sequar CP
ad ueteres scopulos iterum deuertor et illas
in quibus offendit naufraga puppis aquas?
sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae,
quos ego, cum loca sim uestra perosus, amo.
quilibet excutiat nostri monimenta laboris:25
littera de uobis est mea questa nihil.
frigus et incursus omni de parte timendos
et quod pulsetur murus ab hoste queror.
in loca, non homines, uerissima crimina dixi;
culpatis uestrum uos quoque saepe solum.30
esset perpetuo sua quam uitabilis Ascra
ausa est agricolae Musa docere senis;
21 deuertor] deuertar B || et] ad M2, 'quinque libri. quod placet'—Heinsius || 22 offendit] effudit F1 || naufraga] naufagra H || 23 sed] at fort legendum || 24 quos B2c || 25 excutiat] excuriat L || 27 frigus] frugus C || de om I1 || timendos] timendus L || 29 in] non C || crimina] carmina H || 30 culpatis] culpatus BacC || solum] locum MH || 31 'uersus suspectus'—Heinsius || quam uitabilis] quam miserabilis H quam uitiabilis A. G. Lee (PCPhS 181 [1950-51] 3), fort recte ut illaudabilis Bentley || Ascra] ascre BCH, fort recte || 32 agricolae] argolici I2ul
et fuerat genitus terra qui scripsit in illa,
intumuit uati nec tamen Ascra suo.
quis patriam sollerte magis dilexit Vlixe?35
hoc tamen asperitas indice docta loci est.
non loca, sed mores scriptis uexauit amaris
Scepsius Ausonios, actaque Roma rea est;
falsa tamen passa est aequa conuicia mente,
obfuit auctori nec fera lingua suo.40
at malus interpres populi mihi concitat iram,
inque nouum crimen carmina nostra uocat.
33 et] **t M1 at Puteaneus Heinsii (=Parisinus lat. 8239, saec xiii) (Lenz), Laurentianus 36 2, saec xv (Lenz), edd ante Korn non uel nec fort legendum || in] ut L || 34 intumuit] intimuit I1 || Ascra] illa I || 36 indice] iudice IL || docta B doctus C dicta MFHILT nota excerpta Scaligeri, sex codd Heinsii, probante Riese || loci est] loci FT in est C (ī ē) || 37 om C || 37 non] nec L || sed mores] sermones L || 38 Scepsius Scaliger, Castig. in Catull. 15, 19 (=32, ed. 2) (Lenz) sceptius C septius MFT septius B2c septius L2c septi L1, ut uid sepcius I celsius H || Ausonios] ausononios uel ausonomos L || actaque MFT actaue BHIL acte ue C || 39 falsa] fassa M1 || est om C || 40 auctori] actori CacF1 || fera] sua F1 || 41 populi ... concitat iram] populum ... uertit in iram L || 42 inque] isque F