tam felix utinam quam pectore candidus essem!
extat adhuc nemo saucius ore meo.
adde quod Illyrica si iam pice nigrior essem,45
non mordenda mihi turba fidelis erat.
molliter a uobis mea sors excepta, Tomitae,
tam mites Graios indicat esse uiros;
gens mea Paeligni regioque domestica Sulmo
non potuit nostris lenior esse malis.50
quem uix incolumi cuiquam saluoque daretis,
is datus a uobis est mihi nuper honor:
solus adhuc ego sum uestris immunis in oris,
exceptis si qui munera legis habent;
43 tam] iam C || pectore] pectorore H || candidus] callidus H || 44-45 in marg add B1F2 || 44 nemo ... meo] meo ... nemo H1 || 45 Illyrica] ilira L || essem] eem M || 46 non] nec (Fac?)L || mordenda] mordeda M || 47 uobis] nobis L || 48 Graios edd gratos BCMFHIL raros T geticos 'unus Vaticanus ... aeque bene [ac "Graios"!], nisi uis rectius'—Ciofanus || 49 gens] ius C || Paeligni] pēligni L || 50 lenior MpcFpcHIT leuior BC(Mac)FacL || 51 uix] uos F2] || incolumi] incolumi B2c in colonia C || 52 is] i/s B est M || est] is M || 53 adhuc] ad hunc C || sum om F1 || oris] aruis L || 54 si qui] siquid T || munera] mumera C
tempora sacrata mea sunt uelata corona,55
publicus inuito quam fauor imposuit.
quam grata est igitur Latonae Delia tellus,
erranti tutum quae dedit una locum,
tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis
tempus ad hoc nobis hospita fida manet.60
di modo fecissent placidae spem posset habere
pacis, et a gelido longius axe foret.
57 grata] gata Hac || igitur latone F2c || 59 cara] cala Cac grata B2 || 59 Tomis HLB2 tomus B1T thomus I2c, ut uid domus CF1 thomos MF2ul || quae BMLT quae a CFHI || 61 placidae] placidam B || 62 foret] forent F2, ut uid
XV
Si quis adhuc usquam nostri non immemor extat,
quidue relegatus Naso requirit, agam:
Caesaribus uitam, Sexto debere salutem
me sciat; a superis hic mihi primus erit.
tempora nam miserae complectar ut omnia uitae,5
a meritis eius pars mihi nulla uacat,
quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arui
Punica sub lento cortice grana rubent,
sexto pompeio B2MFH2 ad sextum pompeium I2 || 1 usquam ... extat] usquam ... extet Guethling (Lenz) extat ... usquam M || 2 requirit Bodleianus Auct. F 2 1 (Tarrant), Laurentianus 38 39 (Lenz), editio princeps Bononiensis (Lenz), 'ex duobus' Heinsius requirat BCMFHLT requiret I, British Library Burney 220 (Tarrant), Bodleianus Rawlinson G 105 (Tarrant), Othob. lat. 1469, saec xv (Tarrant) || agam] agat fort legendum || 5 miserae] supere H || 6 pars] noster pars Bac || 7 horto ... arui] hasto ... arui C horto ... agri TP horti ... aruo Williams || 8 lento] lecto 'Basil. et hoc probat Barth. Aduers. xxxvii.10'—Burman
Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos,
quot Sicyon bacas, quot parit Hybla fauos.10
confiteor; testere licet—signate, Quirites!
nil opus est legum uiribus, ipse loquor.
inter opes et me, rem paruam, pone paternas,
pars ego sum census quantulacumque tui;
quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo,15
quam domus Augusto continuata foro,
quam tua rus oculis domini Campania gratum,
quaeque relicta tibi, Sexte, uel empta tenes,
tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi
non potes in Ponto dicere habere nihil.20
9 Tmolia terra BM2ul tinolia t. C thimolia t. L thimola t. T timula t. I, ut uid mollia t. HP etholia t. F1 gnosia t. F2ul habet methina M1 || racemos] ramos Mac || 10 Sicyon] sicio B1 scithion T || Hybla] hilba Bac || 11 testere] testare (M1)LI1P tristare F1 narare I2ul || signate] signare LP || 12 est om Fac || loquor] loquar Mpc || 13 rem paruam MHIT paruam rem BCFL, fort recte || 15 Trinacria] tinacria H || regnataque terra] regnaque terra I1 tellus regnata M || philippo] phiūppo C || 19 tristi] cristi L || 20 potes H2c