atque utinam possis, et detur amicius aruum,
remque tuam ponas in meliore loco!
quod quoniam in dis est, tempta lenire precando
numina perpetua quae pietate colis.
[erroris nam tu uix est discernere nostri25
sis argumentum maius an auxilium.]
nec dubitans oro; sed flumine saepe secundo
augetur remis cursus euntis aquae.
et pudet et metuo semperque eademque precari
ne subeant animo taedia iusta tuo;30
uerum quid faciam? res immoderata cupido est;
da ueniam uitio, mitis amice, meo.

21 amicius] micius Bpc (=mitius) amicitius L || aruum] auum Mac || 23 precando] rogando HF2ul || 25-26 spurios puto. 'ambiguus hic locus est, eoque difficilior quoque, et obscurior'—Micyllus; 'xv 25 libri "Erroris nam", quod nisi aegre intellegi nequit, quamquam nec correctio satisfacit'—Merkel (1884), qui maeroris pro erroris coniecit || 25 nam] iam FI discernere] decernere MI1 || 26 maius] magis I nauis F1 || auxilium] axilium M xilium I1 || 27 flumine] flamine M2c, ut uid || saepe secundo] saepe F1 secundo saepe Iac || 29 semperque] semper C || 30 iusta] iussa F1 || 31 uerum quid] colloquio C || faciam] fac in I

scribere saepe aliud cupiens delabor eodem;
†ipsa locum per se littera nostra rogat.†
seu tamen effectus habitura est gratia, seu me35
dura iubet gelido Parca sub axe mori,
semper inoblita repetam tua munera mente,
et mea me tellus audiet esse tuum;
audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo
(transit nostra feros si modo Musa Getas),40

33 aliud cupiens] uolens aliud I || delabor] dilabor L || 34 uix sanus; seclusit Merkel (1884) || 34 ipsa locum ... rogat] inque locum ... redit temptauit Tarrant || per se littera ... rogat] pro se tristia ... rogant [uel petunt] temptaui || per se ... rogat] per se ... petit unus Heinsii per se ... facit unus Heinsii pro se ... facit Heinsius || 35 me] nos M2ul || 37 munera] carmina F1 munere F2ul nomina F3ul, ut uid || 38 mea] tua H || me] te (F1) || audiet FHIT audiat BCML || 39 audiet] audiat L || est om M || ullo] illo Mac, sicut coni Bentley || 40 transit nostra feros] transierit seuos T

teque meae causam seruatoremque salutis
meque tuum libra norit et aere magis.

41 seruatoremque] seruṭatoremque M seruataremque L || 42 meque] neque C || tuum libra norit et aere magis Barberinus lat. 262ul (Lenz), F3? (m̅ = magis) tuum libra norit et aere minus BCMHILT (libra ex liba I) tuum libra norit et aere datum F1 || suum [libra norit et aere] minus F2ul [tellus ... quaecumque ...] meque, tuum libra, nouit, et aere, minus Gronouius, Obs. II i meque tuum libra norit et aere tuum Heinsius tuae libra norit et aere manus Rappold (Owen 1915) tuae libra norit et aere domus temptaui; cf Suet Aug 61 1


XVI

Inuide, quid laceras Nasonis carmina rapti?
non solet ingeniis summa nocere dies,
famaque post cineres maior uenit. at mihi nomen
tum quoque, cum uiuis adnumerarer, erat.
cum foret et Marsus magnique Rabirius oris5
Iliacusque Macer sidereusque Pedo,
et, qui Iunonem laesisset in Hercule, Carus,
Iunonis si iam non gener ille foret,
quique dedit Latio carmen regale, Seuerus,
et cum subtili Priscus uterque Numa,10

ad inuidum B2MI2 ad inimicum H2 || 1 carmina] carmia M || 3 uenit. at scripsi uenit et BCMFILT ueniet H || nomen] uoto H (noto?) || 4 tum] tunc F || uiuis] uiuus H || erat] eat Cac || 5 cum foret et FHT cumque foret BCMIL || Rabirius MFI sabirius BC rabarius T rabirtius H rabilinus L Sabellius Barth, Adu. xxxvii 10 (Burman) || 6 Iliacusque] iliacus H || sidereusque] sidere/usque B Cecropiusque Bentley; cf x 71 'cum Thesea carmine laudes' || pedo M2c || 7 Iunonem laesisset] iunonem lesissent Bac, ut uid lesisset iunonem M || Carus] karus B || 8 Iunonis] iunonisque H || si iam] siam C1 || gener ... foret BCMFHT (foret M1c) neger foret L foret genus I