Sicque Offe circa iuuentutis sue primicias, a Domino data est uictoria in bello nimis ancipiti, ac cruentissimo, et inter alienigenas uirtutis et industrie sue nomen celebre ipsius uentilatum, et odor longe lateque bonitatis ac ciuilitatis, nec non et strenuitatis eius circumfusus, nomen eius ad sidera subleuauit.

Porro in crastinum post uictoriam, hostium spolia interfectorum et fugitiuorum magnifice contempnens, nec sibi uolens aliquatenus usurpare, ne quomodolibet auaricie turpiter redargueretur, militibus suis stipendiariis, et naturalibus suis hominibus (precipue[[357]] hiis quos nouerat indigere) liberaliter dereliquit. Solos tamen magnates, quos ipsemet in prelio ceperat, sibi retinuit incarcerandos, redimendos, uel iudicialiter puniendos. Iussitque ut interfectorum duces et principes, quorum fama titulos magnificauit, et precipue eorum qui in prelio magnifice ac fideliter se habuerant (licet ei[[358]] aduersarentur) seorsum honorifice intumularentur, factis eis obsequiis, cum lamentacionibus. Excercitus autem popularis cadauera, in arduo et eminenti loco, ad posteritatis memoriam, tradi iussit sepulture ignobiliori. Vnde locus ille hoc nomine Anglico Qualmhul[[359]], a strage uidelicet et sepultura interfectorum merito meruit intitulari.

Multorum eciam et magnorum lapidum super eos struem excercitus Offe, uoce preconia iussus, congessit eminentem. Totaque circumiacens planicies[[360]] ab ipso cruentissimo certamine et notabili sepultura nomen et titulum indelebilem est sortita, et Blodiweld[[361]] a sanguine interfectorum denominabatur.

Deletis igitur et confusis hostibus, Offa cum ingenti triumpho ac tripudio et gloria reuertitur ad propria. Pater uero Warmundus, qui sese receperat in locis tucioribus rei euentum expectans, sed iam fausto nuncio certificatus, comperiensque et securus de carissimi filii sui uictoria, cum ingenti leticia ei

procedit obuius[[362]]: et in amplexus eius diutissime commoratus, conceptum Fol. 4 b | interius de filii sui palma gaudium tegere non uolens set nec ualens, huius cum lacrimis exultacionis prorupit in vocem: "Euge fili dulcissime, quo affectu, quaue mentis leticia, laudes tuas prout dignum est prosequar? Tu enim es spes mea et subditorum iubilus ex insperato et exultacio. In te spes inopinata meis reuixit temporibus; in sinu tuo leticia mea, immo spes pocius tocius regni est reposita. Tu populi tocius firmamentum, tu pacis et libertatis mee basis et stabile, deo aspirante, fundamentum. Tibi debetur ruina proterui proditoris illius, quondam publici hostis nostri, qui regni fastigium quod mihi et de genere meo propagatis iure debetur hereditario, tam impudenter quam imprudenter, contra leges et ius gentium usurpare moliebatur. Sed uultus domini super eum et complices suos facientes mala, ut perderet de terra memoriam eorum, Deus ulcionum Dominus dissipauit consilium ipsius. Ipsum quoque Riganum in superbia rigentem, et immitem Mitunnum commilitonem ipsius, cum excercitu eorum proiecit in flumen rapacissimum. Descendunt quasi plumbum in aquis uehementibus; deuorauit gladius tuus hostes nostros fulminans et cruentatus, hostili sanguine magnifice inebriatus; non degener es fili mi genealis, sed patrissans, patrum tuorum uestigia sequeris magnificorum. Sepultus in inferno noster hostis et aduersarius, fructus viarum suarum condignos iam colligit, quos uiuus promerebatur. Luctum et miseriam quam senectuti mee malignus ille inferre disposuerat, uersa uice, clementia diuina conuertit in tripudium[[363]]. Quamobrem in presenti accipe, quod tuis meritis exigentibus debetur, eciam si filius meus non esses, et si mihi iure hereditario non succederes; ecce iam, cedo, et regnum Anglorum uoluntatis tue arbitrio deinceps committo; etas enim mea fragilis et iam decrepita, regni ceptrum ulterius sustinere non sufficit. Iccirco te fili desideratissime, uicem meam supplere te conuenit, et corpus meum senio confectum, donec morientis oculos clauseris, quieti tradere liberiori, vt a curis et secularibus sollicitudinibus, quibus discerpor liberatus, precibus uacem et contemplacioni. Armis hucusque materialibus dimicaui: restat

ut de cetero uita mea que superest, militia sit super terram contra hostes spirituales.

"Ego uero pro incolumitate tua et regni statu, quod strenuitati tue, O anime mee dimidium, iam commisi, preces quales mea, sci[t][[364]] simplicitas et potest imbecillitas, Deo fundam indefessas. Sed quia tempus perbreue amodo mihi restat, et corpori meo solum superest sepulchrum, aurem benignam meis accomoda salutaribus consiliis, et cor credulum meis monitis inclina magnificis. Uerum ipsos qui nobiscum contra hostes publicos, Riganum videlicet et Mitunnum Fol. 5 a | et eorum complices emulos nostros fideliter steterunt, et periculoso discrimini pro nobis se opposuerunt, paterno amore tibi commendo, diligendos, honorandos, promouendos. Eos autem qui decrepite senectutis mee membra[[365]] debilia contemptui habere ausi sunt, asserentes uerba mea et regalia precepta esse sinilia deliramenta, presumentes temere apice regali me priuato te exheredare, suspectos habe et contemptibiles, si qui sint elapsi ab hoc bello, et a tuo gladio deuorante, eciam cum eorum posteritate: ne cum in ramusculos uirus pullulet, a radice aliquid consimile tibi generetur in posterum. Non enim recolo me talem eorum promeruisse, qui me et te filium meum gratis oderunt, persecucionem. Similiter eos, quos dicti proditores pro eo quod nobis fideliter adheserant, exulare coegerunt, uel qui impotentes rabiem eorum fugiendo resistere, ad horam declinauerunt, cum omni mansuetudine studeas reuocare, et honores eorum cum possessionibus ex innata tibi regali munificentia, gracius ampliare. Laus industrie tue et fame preconia, et strenuitatis tue titulus, que adolescenciam tuam diuinitus illustrarunt, in posterum de te maiora promittunt. Desideranti animo sicienter affecto, ipsumque Deum, qui te tibi, sua mera gracia reddidit et restaurauit, deprecor affectuose, vt has iuuentutis tue primicias, hoc inopinato triumpho subarratas, melior semper ac splendidior operum gloria subsequatur. Et procul dubio post mortem meam (que non longe abest, iubente Domino) fame tue magnitudo per orbem uniuersum dilatabitur, et felix suscipiet incrementum. Et que Deo placita sunt, opere felici consumabis, que diuinitus prosperabuntur."

Hec autem filius deuotus et mansuetus, licet magnificus triumphator exaudisset et intenta aure intellexisset, flexis genibus et iunctis manibus, et exundantibus oculis, patri suo grates[[366]] rettulit accumulatas. Rex itaque per fines Anglie missis nunciis expeditissimis, qui mandata regia detulerunt, tocius dicionis sue conuocat nobilitatem. Que conuocata ex regis precepto, et persuasione, Offano filio suo unigenito ligiam fecerunt fidelitatem et homagium in patris presencia. Quod et omnes, animo uolenti, immo gaudenti, communiter perfecerunt.

Rex igitur quem pocius prona voluntas, quam uigor prouexit corporalis, per climata regni sui proficiscitur securus et letabundus, nullo contradicente, uel impediente, ut regni municiones et varias possessiones, diu per inimicos suos alienatas et iniuste ac uiolenter possessas, ad sue dicionis reacciperet iure potestatem. Que omnia sibi sunt sine difficultate uel more dispendio restituta. Statimque pater filium eorum possessionibus corporaliter inuestiuit; et paterno contulit affectu ac gratuito, proceribus Fol. 5 b congauden|tibus super hoc uniuersis. Post hec autem, Rex filio suo Offano erarium suum adaperiens, aurum suum et argentum, uasa concupiscibilia, gemmas, oloserica omnia, sue subdidit potestati. Sicque subactis et subtractis hostibus[[367]] cunctis, aliquandiu per uniuersum regnum uiguit pax et securitas diu desiderabilis.