Rex igitur filii sui prosperitate gauisus, qui eciam diatim de bono in melius gradatim ascendit, aliquo tempore uite sue metas distulit naturales: iubilus quoque in corde senis conceptus languores seniles plurimum mitigauit. Tandem Rex plenus dierum, cum benediccione omnium, qui ipsum eciam a remotis[[368]] partibus per famam cognouerunt[[369]], nature debita persoluens decessit. Et decedens, filio suo apicem regni sui pacatum et quietum reliquit: Offanus autem oculos patris sui pie claudens, lamentaciones mensurnas cum magnis eiulatibus, lacrimis et specialibus planctibus (prout moris tunc erat principibus magnificis) lugubriter pro tanto funere continuauit. Obsequiisque cum exequiis, magnifice tam in ecclesia quam in locis forinsecis conpletis, apparatu regio et loco celeberrimo et nominatissimo.

regibus condigno, videlicet in eminenciori ecclesia penes Glouerniam urbem egregiam, eidem exhiberi iubet sepulturam. Offanus autem cum moribus omnibus foret redimitus, elegans corpore, armis strenuus, munificus et benignus, post obitum patris sui magnifici Warmundi[[370]], cuius mores tractatus exigit speciales, plenarie omnium principum Regni dominium suscipit, et debitum cum omni deuocione, et mera uoluntate, famulatum. Cum igitur cuiusdam solempnitatis arrideret serenitas, Offanus cum sollempni tripudio omnibus applaudentibus et faustum omen acclamantibus, Anglie diademate feliciter est insignitus.

Adquiescens igitur seniorum consiliis et sapientum persuasionibus, cepit tocius regni irreprehensibiliter, immo laudabiliter, habenas[[371]] modernanter et sapienter gubernare. Sic igitur, subactis hostibus regni uniuersis, uiguit pax secura et firmata in finibus Anglorum, per tempora longa; precipue tamen per spacium temporis quinquennale. Erat autem iam triginta quatuor annos etatis attingens, annis prospere pubescentibus.

Et cum Rex, more iuuenili, venatus gracia per nemora frequenter, cum suis ad hoc conuocatis uenatoribus et canibus sagacibus, expeditus peragrasset, contigit die quadam quod aere turbato, longe a suorum caterua semotus, solus per nemoris opaca penitus ipsorum locorum, necnon et fortune ignarus, casu deambulabat. Dum autem sic per ignota diuerticula incaucius oberraret, et per inuia, uocem lacrimabilem et miserabiliter querulam haut longe a se audiuit. Cuius sonitum secutus, inter densos frutices Fol. 6 a | virginem singularis forme et regii apparatus, sed decore uenustissimam, ex insperato repperit. Rex uero rei euentum admirans, que ibi ageret et querele causas, eam blande alloquens, cepit sciscitari. Que ex imo pectoris flebilia trahens suspiria, regi respondit (nequaquam in auctorem sed in seipsam reatum retorquens): "Peccatis meis" inquit "exigentibus infortunii huius calamitas mihi accidit." Erat autem reguli cuiusdam filia qui Eboracensibus preerat. Huius incomparabilis pulchritudinis singularem eminentiam pater admirans, amatorio demone seductus, cepit eam incestu libidinoso concupiscere, et ad amorem illicitum sepe sollicitare ipsam puellam,

minis, pollicitis, blanditiis, atque muneribus adolescentule temptans emollire constantiam. Illa autem operi nephario nullatenus adquiescens, cum pater tamen minas minis exaggeraret[[372]], et promissa promissis accumularet, munera muneribus adaugeret, iuxta illud poeticum:

Imperium, promissa, preces, confudit in unum:

elegit magis incidere in manus hominum, et eciam ferarum qualiumcunque, vel gladii subire sententiam, quam Dei offensam incurrere, pro tam graui culpa manifestam. Pater itaque ipsam sibi parere constanter renuentem, euocatis quibusdam maligne mentis hominibus quos ad hoc elegerat, precepit eam in desertum solitudinis remote duci, uel pocius trahi, et crudelissima morte condempnatam, bestiis ibidem derelinqui. Qui cum in locum horroris et vaste solitudinis peruenissent, trahentes eam seductores illi, Deo ut creditur inspirante, miserti pulchritudinis[[373]] illius eam ibidem sine trucidacione et membrorum mutilacione, uiuam, sed tamen sine aliquorum uictualium alimento (exceptis talibus qui de radicibus et frondibus uel herbis colligi, urgente ultima fame, possunt) dimiserunt.

Cum hac rex aliquandiu habens sermonem, comitem itineris sui illam habuit, donec solitarii cuiusdam habitacionem reperissent, ubi nocte superueniente quiescentes pernoctauerunt. In crastinum autem solitarius ille uiarum et semitarum peritus, regem cum comite sua usque ad fines domesticos, et loca regi non ignota[[374]] conduxit. Ad suos itaque rex rediens, desolate illius quam nuper inuenerat curam gerens, familiaribus et domesticis generis sui sub diligenti custodia commisit.

Post hec aliquot annis elapsis, cum rex celibem agens uitam, mente castus et corpore perseueraret, proceres dicionis sue, non solum de tunc presenti, sed de futuro sibi periculo precauentes, et nimirum multum solliciti, dominum suum de uxore ducenda unanimiter conuenerunt: ne sibi et regno successorem et heredem non habens, post obitum ipsius iminens periculum generaret. Etatis enim iuuenilis pubertas, morum maturitas, et urgens regni necessitas, necnon et honoris dignitas, itidem postularunt. Fol. 6 b | Et cum super hoc negocio, sepius regem