sollicitarentur, et alloquerentur, ipse multociens ioculando, et talia uerba asserendo interludia fuisse uanitatis, procerum suorum constantiam dissimulando differendoque delusit. Quod quidam aduertentes, communicato cum aliis consilio, regem ad nubendum incuntabiliter urgere ceperunt. Rex uero more optimi principis, cuius primordia iam bene subarrauerat, nolens uoluntati magnatum suorum resistere, diu secum de thori socia, libra profunde rationis, studiose cepit deliberare. Cumque hoc in mente sua sollicicius tractaret, uenit forte in mentem suam illius iuuencule memoria, quam dudum inter uenandum inuenit uagabundam, solam, feris et predonibus miserabiliter expositam: quam ad tuciora ducens, familiaribus generis sui commiserat alendam, ac carius custodiendam. Que, ut rex audiuit, moribus laudabiliter redimita, decoris existens expectabilis, omnibus sibi cognitis amabilem exhibuit et laudabilem; hec igitur sola, relictis multis, eciam regalis stematis sibi oblatis, complacuit; illamque solam in matrimonium sibi adoptauit.
Cum autem eam duxisset in uxorem, non interueniente multa mora, elegantissime forme utriusque sexus liberos ex eadem procreauit. Itaque cum prius esset rex propria seueritate subditis suis formidabilis, magnates eius, necnon et populus eius uniuersus, heredum et successorum apparentia animati, regni robur et leticiam geminarunt. Rex quoque ab uniuersis suis, et non solum prope positis, immo alienigenis et remotis, extitit honori, ueneracioni, ac dileccioni. Et cum inter se in Britannia, (que tunc temporis in plurima regna multiphariam diuisa fuisset) reguli sibi finitimi hostiliter se impeterent, solus Rex Offa pace regni sui potitus feliciter, se sibique subditos in pace regebat et libertate. Unde et adiacencium prouinciarum reges eius mendicabant auxilium, et in neccessitatis articulo, consilium.
Rex itaque Northamhimbrorum, a barbara Scotorum gente, et eciam aliquibus suorum, grauiter et usque ferme ad internecionem percussus, et proprie defensionis auxilio destitutus, ad Offam regem potentem legatos destinat; et pacificum supplicans, ut presidii eius solacio contra hostes suos roboretur. Tali mediante condicione, ut Offe filiam sibi matrimonio copularet, et non se proprii regni, sed Offam, primarium ac
principem preferret, et se cum suis omnibus ipsi subiugaret. Nichil itaque dotis cum Offe filia rogitauit, hoc sane contentus premio, ut a regni sui finibus barbaros illos potenter et frequenter experta fugaret strenuitate.
Cum autem legatorum uerba rex Offa succepisset, consilio suorum fretus Fol. 7 a sup|plicantis uoluntati ac precibus adquieuit si tamen rex ille pactum huiusmodi, tactis sacrosanctis euuangeliis[[375]], et obsidum tradicione, fideliter tenendum confirmaret. Sic igitur Rex Offa, super hiis condicionibus sub certa forma confirmatus, et ad plenum certificatus, in partes illas cum equitum numerosa multitudine proficiscitur. Cum autem illuc peruenisset, timore eius consternata pars aduersa cessit, fuge presidio se saluando. Quam tamen rex Offa audacter prosecutus, non prius destitit fugare fugientem, donec eam ex integro contriuisset; sed nec eo contentus, ulterius progreditur, barbaros expugnaturus. Interea ad patriam suam nuncium imperitum destinauit, ad primates et precipuos regni sui, quibus tocius dicionis sue regimen commendauerat, et literas regii sigilli sui munimine consignatas[[376]], eidem nuncio commisit, deferendas. Qui autem destinatus fuit, iter arripiens uersus Offe regnum, ut casu accidit inter eundum, hospitandi gracia aulam regiam introiuit illius regis, cuius filiam Offa sibi matrimonio copulauerat. Rex autem ille, cum de statu et causa itineris sui subdole requirendo cognouisset, uultus sui serenitate animi uersuciam mentitus, specie tenus illum amantissime suscepit: et uelamen sceleris sui querens, a conspectu publico sub quodam dileccionis pretexu, ad regii thalami secreta penetralia ipsum nuncium nichil sinistri suspicantem introduxit: magnoque studio elaborauit, ut ipsum, uino estuanti madentem, redderet temulentum, et ipso nuncio uel dormiente uel aliquo alio modo ignorante, mandata domini sui regis Offe tacitus ac subdolus apertis et explicatis literis perscrutabatur; cepitque perniciose immutare et peruertere sub Offe nomine sigillum adulterans, fallacesque et perniciosas literas loco inuentarum occultauit. Forma autem adulterinarum [literarum][[377]] hec est que subscribitur[[378]]:
[[379]]"Rex Offa, maioribus et precipuis regni sui, salutis et prosperitatis augmentum. Uniuersitati uestre notum facio, in itinere quod arripui infortunia et aduersa plurima tam michi quam subditis meis accidisse, et maiores excercitus mei, non ignauia propria, uel hostium oppugnantium uirtute, set pocius peccatis nostris iusto Dei iudicio interisse. Ego autem instantis periculi causam pertractans, et consciencie mee intima perscrutatus, in memetipso nichil aliud conicio altissimo displicere, nisi quod perditam et maleficam illam absque meorum consensu uxorem imperito et infelici duxi matrimonio. Ut ergo de malefica memorata, uoluntati uestre ad plenum quam temere offendi satisfiat, asportetur cum liberis ex ea genitis ad loca deserta, hominibus incognita[[380]], Fol. 7 b | feris et auibus aut siluestribus predonibus frequentata: ubi cum pueris suis puerpera, truncata manus et pedes, exemplo pereat inaudito."
Nuncius autem mane facto, uino quo maduerat digesto, compos iam sui effectus, discessit: et post aliquot dies perueniens ad propria, magnatibus qui regno regis Offe preerant literas domini sui sigillo signatas exposuit. In quarum auditu perlecta mandati serie, in stuporem et uehementissimam admiracionem uniuersi, plus quam dici possit, rapiuntur. Et super hiis, aliquot diebus communicato cum magnatibus consilio deliberantes, periculosum ducebant[[381]] mandatis ac iussionibus regiis non obtemperare. Misera igitur seducta, deducta est in remotissimum et inhabitabilem locum horroris et uaste solitudinis: cum qua eciam liberi eius miseri et miserabiles queruli et uagientes, absque misericordia, ut cum ea traherentur occidendi, iudicium acceperunt.
Nec mora, memorati apparitores matrem cum pignoribus suis in desertum uastissimum trahebant. Matri uero propter eius formam admirabilem parcentes, liberos eius, nec forme, nec sexui, etati uel condicioni parcentes, detruncarunt menbratim, immo pocius frustatim[[382]] crudeliter in bestialem feritatem seuientes. Completaque tam crudeli sentencia, cruenti apparitores ocius reuertuntur. Nec mora, solitarius quidam uitam in omni sanctitate, uigiliis assiduis, ieiuniis crebris, et continuis
orationibus, ducens heremiticam, circa noctis crepusculum eo pertransiens, mulieris cuiusdam luctus lacrimabiles et querelas usque ad intima cordis et ossuum[[383]] medullas penetratiuas, quas Dominus ex mortuorum corporibus licet laceratis elicuit, audiuit. Infantulorumque uagitus lugubres nimis cum doloris ululatibus quasi in materno sinu audiendo similiter annotauit. Misericordia autem sanctus Dei motus, usque ad lacrimarum aduberem effusionem, quo ipsa uox ipsum uocabat, Domino ducente peruenit. Et cum illuc peruenisset, nec aliud quam corpora humana in frusta detruncata reperisset, cognouit[[384]] in spiritu ipsa alicuius innocentis corpus, uel aliquorum innocentium corpuscula extitisse, que tam inhumanam sentenciam subierunt. Nec sine martirii palma, ipsos quorum hee fuerunt exuuie, ab hoc[[385]] seculo transmigrasse suspicabatur. Auxilium tamen pro Dei amore et caritatis intuitu postulatum non denegans, se pro illorum reparacione prostrauit in deuotissimam cum lacrimis oracionem, maxime propter uocem celitus emissam, quam profecto cognouit[[384]] per Deum linguas cadauerum protulisse. Piis igitur sanctus commotus uisceribus, igneque succensus caritatis, ex cognicione[[386]] eius, quam, ut iam dictum, dudum uiderat, habuit, factus hilarior, pro ipsis Fol. 8 a | flexis genibus, inundantibus oculis, iunctisque palmis orauit, dicens: "Domine Jesu Christe, qui Lazarum quatriduanum ac fetidum resuscitasti, immo qui omnium nostrorum corpora in extremo examine suscitabis, uestram oro misericordiam, ut non habens ad me peccatorem, sed ad horum innocentum pressuras respectum piissimum, corpuscula hec iubeas resuscitari, ad laudem et gloriam tuam in sempiternum, vt omnes qui mortis horum causam et formam audierint, te glorificent Deum et Dominum mundi Saluatorem."