Sic igitur sanctus iste, Domini de fidei sue[[387]] uirtute in Domino presumens et confidens, inter orandum, membra precisa recolligens, et sibi particulas adaptans et coniungens, et in quantum potuit redintegrans, in parcium quamplurimum, set in integritatem pocius delectatus, Domino rei consummacionem qui mortificat et uiuificat commendauit. Coniuncta igitur corpora, signo crucis triumphali consignauit. Mira fidei uirtus et

efficacia, signo crucis uiuifice et orationis ac fidei serui Dei uirtute, non solum matris orbate animus reparatur, sed et filiorum corpuscula in pristinum et integrum nature sunt reformata decorem, necnon et anime mortuorum ad sua pristina domicilia sunt reuerse. Ad mansiuncule igitur sue septa (a qua elongatus fuerat, gracia lignorum ad pulmentaria dequoquenda colligendorum) ipse senex: qui prius detruncati fuerant, Domino iubente integri uiui et alacres sunt reuersi, ducem sanctum suum sequentes pedetentim. Ubi more patris, ipsam desolatam cum liberis sibi ipsis restitutis, alimentis quibus potuit, et que ad manum habuit, pie ac misericorditer confouebat.

Nesciens ergo quo migraret regina, cum suis infantulis intra uastissimam heremum cum memorato solitario, diu moram ibidem orationibus, uigiliis, ac aliis sanctis operibus eius intenta et iamiam conuenienter informata, et edulio siluestri sustentata, continuabat. Post duorum uero mensium curricula, Rex Offa uictoriosissimus domum letus remeauit, spolia deuictorum suis magnatibus regali munificentia gloriose distribuendo; ueruntamen, ne lacrime gaudia regis, et eorum qui cum eo aduenerant, miserabiliter interrumperent, consiliarii regii que de regina et liberis eius acciderant, diu sub silencio caute dissimulando, et causas absencie eius fictas annectendo, concelabant. Tandem cum rex uehementer admiraretur ubinam regina delituisset, que ipsi regi ab ancipiti bello reuertenti occurrisse gaudenter teneretur, et in osculis et amplexibus ceteris gaudentius triumphatorem aduentantem suscepisse, sciscitabatur instantius, et toruius et proteruius, quid de ipsa fieret uel euenisset. Suspicabatur enim eam morbo detentam, ipsamque cum liberis Fol. 8 b | suis, regis et aliorum hominum, ut quieti uacaret, frequentiam declinasse. Tandem cum iratus nullatenus se uelle amplius ignorare, cum iuramento, quid de uxore sua et liberis euenisset, uultu toruo asseruisset, unus ex edituis omnia que acciderant, de tirannico eius mandato, et mandati plenaria execucione, seriatim enarrauit.

Hiis auditis, risus in luctum, gaudium in lamenta, iubilus in singultus flebiliter conuertuntur, totaque regia ululatibus personuit et meroribus. Lugensque rex diu tam immane infortunium, induit se sacco cilicino, aspersum cinere, ac multipliciter

deformatum. Tandem monitu suorum, qui dicebant non uirorum magnificorum sed pocius effeminatorum, dolorem interiecto solacio nolle temperare[[388]], esse proprium et consuetudinem, rex cepit respirare, et dolori modum imponere. Consilio igitur peritorum, qui nouerant regem libenter in tempore prospero in studio uenatico plurimum delectari, conuocantur uenatores, ut rex spaciaturus uenando, dolorem suum diminueret et luctum solacio demulceret. Qui inter uenandum dum per siluarum abdita, Deo misericordiarum et tocius consolac[i]onis ducente, feliciter solus per inuia oberrauit, et tandem ad heremitorium memorati heremite directe peruenit, eiusque exiguum domicilium subintrans, humaniss[im]e et cum summo gaudio receptus est. Et cum humili residens sedili, membra[[389]] fatigata quieti daret ad horam, recolens qualiter uxorem suam ibidem quondam diuinitus reperisset, et feliciter educasset, et educatam duxisset in uxorem, et quam elegantem ex ea prolem protulisset, eruperunt lacrime cum gemitibus, et in querelas lugubres ora resoluens, hospiti suo sinistrum de uxore sua qui[[390]] infausto sidere nuper euenerat quam et ipse quondam viderat, enarrauit. At senex sereno uultu, factus ex intrinsecus concepto gaudio alacrior, consolatus est regem, et in uocem exultacionis eminus prorumpens: "Eia domine mi rex, eia, ait; uere Deus misericordiarum, Dominus, famulos suos quasi pater filios in omni tribulacione post pressuras consolatur, percutit et medetur, deicit ut gloriosius eleuet pregrauatum. Uiuit uxor tua, cum liberis tuis in omni sospitate restauratis: non meis meritis, sed pocius tuis, integritati, sanitati et leticie plenius qui trucidabantur restituuntur. Recognosce[[391]] quanta fecit tibi Dominus, et in laudes et graciarum acciones totus exurge." Tunc prosiliens sanctus pre gaudio, euocauit reginam, que in interiori diuerticulo, pueros suos balneo micius materno studio confouebat. Que cum ad regem introisset, uix se Fol. 9 a | gaudio capiens, pedibus mariti sui prouoluta, in lacrimis exultacionis inundauit. In cuius amplexus desideratissimos ruens rex, ipsam in maius quam dici possit gaudium suscepit. Interim senex, pueros elegantissimos et ex ablucione elegantiores, uestit, comit, et paterno more et affectu componit, et ad presentiam patris et matris introducit. Quos pater intra

brachia suscipiens, et ad pectus arctioribus amplexibus applicans, roseis uultibus infantum oscula imprimit multiplicata; quos tamen rore lacrimarum, pre nimia mentis exultacione, madefecit. Et cum diucius eorum colloquiis pasceretur, conuersus rex ad senem, ait: "O pater sancte, pater dulcissime[[392]], mentis mee reparator, et gaudii cordis mei restaurator, qua merita uestra, caritatis officia, pietatisque beneficia, prosequar remunerac[i]one? Accipe ergo, licet multo maiora exigant merita tua, quicquid erarium meum ualet effundere; me, meos, et mea, tue expono uoluntati." At sanctus, "Domine mi rex, non decet me peccatorem conuersum ad Dominum, ad insanias quas reliqui falsas respicere. Tu uero pocius pro animabus patris tui et matris tue, quibus quandoque carus fueram ac familiaris, et tua, et uxoris tue, et liberorum tuorum corporali sanitate, et salute spirituali, regni tui soliditate, et successorum tuorum prosperitate, Deo gratus, qui tot in te congessit beneficia, cenobium quoddam fundare, uel aliquod dirutum studeas restaurare: in quo digne et laudabiliter Deo in perpetuum seruiatur; et tui memoria cum precibus ad Dominum fusis, cum benediccionibus semper recenter recolatur." Et conuersus ad reginam, ait, "Et tu, filia, quamuis mulier, non tamen muliebriter, ad hoc regem accendas et admoneas diligenter, filiosque tuos instrui facias, ut[[393]] et Dominum Deum, qui eos uite reparauit, studeant gratanter honorare, et eidem fideliter famulando fundandi cenobii possessiones ampliare, et tueri libertates."

Descensus ad secundum Offam.

Sanctus autem ad cellam reuersus, post paucum temporis ab incolatu huius mundi migrauit ad Dominum, mercedem eternam pro labore temporali recepturus. Rex autem, cito monita ipsius salubria dans obliuioni et incurie, ex tunc ocio ac paci uacauit: prolemque copiosam utriusque sexus expectabilis pulchritudinis procreauit. Unde semen regium a latere et descensu felix suscepit incrementum. Qui completo vite sue tempore, post etatem bonam quieuit in pace, et regaliter sepultus, appositus est ad patres suos; in eo multum redarguendus, quod cenobium[[394]] uotiuo affectu repromissum, thesauris parcendo non construxit. Post

uictorias enim a Domino[[395]] sibi collatas, amplexibus et ignauie necnon auaricie plus equo indulsit. Prosperitas enim secularis, animos, licet Fol. 9 b uir|iles, solet frequenter effeminare. Ueruntamen hoc onus humeris filii sui moriturus apposuit: qui cum deuota assercione, illud sibi suscepit. Sed nec ipse Deo auerso pollicita, prout patri suo promiserat, compleuit; set filio suo huius uoti obligacionem in fine uite sue dereliquit. Et sic memorati uoti uinculum, sine efficacia complementi de patre in filium descendens, usque ad tempora Pineredi filii Tuinfreth suspendebatur. Quibus pro pena negligentie, tale euenit infortunium, ut omnes principes, quos Offa magnificus edomuerat, a subieccione ipsius Offe et posteritatis sue procaciter recesserunt, et ipsum morientem despexerunt. Quia ut predictum est, ad mortem uergens, deliciis et senii ualitudine marcuit eneruatus.

De ortu secundi Offe.