Natus est igitur memorato Tuinfred[o][[396]] (et qui de stemate regum fuit) filius, videlicet Pineredus, usque ad annos adolescentie inutilis, poplitibus contractis, qui nec oculorum uel aurium plene officio naturali fungeretur. Unde patri suo Tuinfredo et matri sue Marcelline, oneri fuit non honori, confusioni et non exultacioni. Et licet unicus eis fuisset, mallent prole caruisse, quam talem habuisse. Ueruntamen memorie reducentes euentum Offe magni, qui in tenera etate penitus erat inutilis, et postea, Deo propicio, penitus sibi restitutus, mirabili strenuitate omnes suos edomuit aduersarios, et bello prepotens, gloriose multociens de magnis hostibus triumphauit: spem conceperunt, quod eodem medico medente (Christo uidelicet, qui eciam mortuos suscitat, propiciatus) posset similiter uisitari et sibi restitui. Pater igitur eius et mater ipsum puerum inito salubri consilio, in templo presentarunt Domino, votiua deuocione firmiter promittentes: "Ut si ipsum Deus restauraret, quod parentes eius negligenter omiserunt, ipse puer cum se facultas offerret fideliter adimpleret": videlicet de cenobio[[397]], cuius mencio prelibata est, honorifice construendo: uel de diruto restaurando. Et cum hec tam puer quam pater et mater deuotissime postularent, exaudita est oratio eorum a Deo, qui se nunquam difficilem exhibet precibus iustis supplicantium, hoc modo.

Quomodo prosperabatur.

Erat in eadem regione (Merciorum uidelicet) quidam tirannus, pocius destruens et dissipans regni nobilitatem, quam regens, nomine Beormredus[[398]]. Hic generosos, quos regius sanguis preclaros [fecerat][[399]], usque ad internecionem subdole persequebatur, relegauit, et occulta nece perdidit iugulandos. Sciebat enim, quod uniuersis de regno merito extitit odiosus; et ne aliquis loco ipsius subrogaretur (et presertim de sanguine regio propagatus) uehementer formidabat. Tetendit insuper laqueos Tuinfredo et uxori eius, ut ipsos de terra expelleret, uel pocius perderet trucidatos. Fol. 10 a | Puerum autem Pinefredum[[400]] spreuit, nec ipsum querere ad perdendum dignabatur; reputans eum inutilem et ualitudinarium. Fugientes igitur memoratus Tuinfredus et uxor eius et familia a facie persequentis, sese in locis tucioribus receperunt, ne generali calumpnie inuoluerentur. Quod comperiens Pinefredus adolescens, quasi a graui sompno expergefactus, erexit se: et compagibus neruorum laxatis, et miraculose protensis, sese de longa desidia redarguens, fecit alices, brachia, crura, pedes, extendendo. Et aliquociens oscitans, cum loqui conaretur, solutum est uinculum lingue eius, et loquebatur recte, uerba proferens ore facundo prompcius articulata. Quid plura? de contracto, muto, et ceco, fit elegans corpore, eloquens sermone, acie perspicax oculorum. Qui tempore modico in tantam floruit ac uiguit strenuitatem, ut nullus in regno Merciorum, ipsi in moribus et probitate multiplici ualuit comparari, unde ipsi Mercii, secundum Offam, et non Pinefredum, iam nominantes (quia a Deo respectus et electus fuisset, eodem modo quo et rex Offa filius regis Warmundi) ceperunt ipsi quasi Domino uniuersaliter adherere; ipsumque iam factum militem, contra regem Beormredum et eius insidias, potenter ac prudenter protegere, dantes ei dextras, et fedus cum ipso, prestitis iuramentis, ineuntes. Quod audiens Beormredus, doluit, et dolens timuit sibi vehementer. Penituitque eum amarissime, ipsum Pinefredum[[400]] (qui iam Offa nominabatur) cum ceteris fraudulenter non interemisse....

Fol. 11 a

Qualiter Offa rex uxorem duxerit.

Diebus itaque sub eisdem, regnante in Francia Karolo rege magno ac uictoriosissimo, quedam puella, facie uenusta, sed mente nimis inhonesta, ipsi regi consanguinea, pro quodam quod patrauerat crimine flagiciosissimo, addicta est iudicialiter morti ignominiose; uerum, ob regie dignitatis reuerentiam, igni uel ferro tradenda non iudicatur, sed in nauicula armamentis carente, apposito uictu tenui, uentis et mari, eorumque ambiguis casibus exponitur condempnata. Que diu uariis[[401]] procellis exagitata, tandem fortuna trahente, litori Britonum est appulsa, et cum in terra subiecta potestati regis Offe memorata cimba applicuisset, conspectui regis protinus presentatur. Interogata autem quenam esset, respondens, patria lingua affirmauit, se Karolo regi Francorum fuisse consanguinitate propinquam, Dridamque nominatam, sed per tirannidem Fol. 11 b | quorundam ignobilium (quorum nuptias ne degeneraret, spreuit) tali fuisse discrimini adiudicatam, abortisque lacrimis addidit dicens, "Deus autem qui innocentes a laqueis insidiantium liberat, me captiuam ad alas tue protecionis, o regum serenissime, feliciter transmisit, vt meum infortunium, in auspicium fortunatum transmutetur, et beatior in exilio quam in natali patria, ab omni predicer posteritate."

Rex autem uerborum suorum ornatum et eloquentiam, et corporis puellaris cultum et elegantiam considerans[[402]], motus pietate, precepit ut ad comitissam Marcellin[am][[403]] matrem suam tucius duceretur alenda, ac mitius sub tam honeste matrone custodia, donec regium mandatum audiret, confouenda. Puelle igitur infra paucos dies, macie et pallore per alimenta depulsis, rediit decor pristinus, ita ut mulierum pulcherima censeretur. Sed cito in uerba iactantie et elacionis (secundum patrie sue consuetudinem) prorumpens, domine sue comitisse, que materno affectu eam dulciter educauerat, molesta nimis fuit, ipsam procaciter contempnendo. Sed comitissa, pro amore filii sui regis, omnia pacienter tolerauit: licet et ipsa dicta puella, inter comitem et comitissam uerba discordie seminasset. Una igitur dierum, cum rex ipsam causa uisitacionis adiens, uerbis consolatoriis

alloqueretur, incidit in retia amoris illius; erat enim iam species illius concupiscibilis. Clandestino igitur ac repentino matrimonio ipsam sibi, inconsultis patre et matre, necnon et magnatibus suis uniuersis, copulauit. Unde uterque parentum, dolore ac tedio in etate senili contabescens, dies uite abreuiando, sue mortis horam lugubriter anticiparunt; sciebant enim ipsam mulierculam fuisse et regalibus amplexibus prorsus indignam; perpendebantque iamiam ueracissime, non sine causa exilio lacrimabili, ipsam, ut predictum est, fuisse conde[m]pnatam. Cum autem annos longeue senectutis vixisset[[404]] comes Tuinfredus, et pre senectute caligassent oculi eius, data filio suo regi benedicione, nature debita persoluit; cuius corpus magnifice, prout decuit, tradidit sepulture. Anno quoque sub eodem uxor eius comitissa Marcellina, mater uidelicet regis, valedicens filio, ab huius incolatu seculi feliciter transmigrauit....