Fol. 19a
De sancto Ælberto[[405]] cui tercia filia regis Offe tradenda fuit nuptui.
Erat quoque quidam iuuenis, cui rex Offa regnum Orientalium Anglorum, quod eum iure sanguinis contingebat, concesserat, nomine Ælbertus. De cuius virtutibus[[406]] quidam uersificator, solitus regum laudes et gesta describere, eleganter ait;
Ælbertus iuuenis fuerat rex, fortis ad arma,
Pace pius, pulcher corpore, mente sagax.
Cumque Humbertus Archiepiscopus Lichefeldensis, et Vnwona Episcopus Legrecestrensis, uiri sancti et discreti, et de nobili stirpe Merciorum oriundi, speciales essent regis consiliarii, et semper que honesta erant et iusta atque utilia, regi Offe suggessissent, inuidebat eis regina uxor Offe, que prius Drida, postea uero Quendrida, id est regina Drida, quia regi ex insperato nupsit, est appellata: sicut in precedentibus plenius enarratur. Mulier auara et subdola, superbiens, eo quod ex stirpe Karoli originem duxerat, et inexorabili odio uiros memoratos persequebatur, tendens eis muscipulas muliebres. Porro cum ipsi reges supradictos regi Offe in spiritu consilii salubriter reconciliassent, et ut eidem regi federe matrimoniali specialius coniungerentur, diligenter et efficaciter procurassent, ipsa mulier facta eorum
nitebatur in irritum reuocare, nec poterat, quibus acriter inuidebat. Ipsas enim puellas filias suas, ultramarinis, alienigenis, in regis supplantacionem et regni Merciorum perniciem, credidit tradidisse maritandas. Cuius rei prescii dicti Episcopi, muliebre consilium prudencie repagulis impediebant. Uerum et adhuc tercia filia regis Offe in thalamo regine remansit maritanda, Ælfleda nomine. Procurantibus igitur supradictis episcopis, inclinatum est[[407]] cor regis ad consensum, licet contradiceret regina, ut et[[408]] hec regi Ælberto nuptui traderetur: ut et sic specialius regi Offe teneretur in fidelitate dilecionis obligatus. Uocatus igitur rex Ælbertus, a rege Offa, ut filiam suam desponsaret, affuit festiuus Fol. 19b | et gaudens, ob honorem sibi a tanto rege oblatum. Cui amicabiliter rex occurrens aduentanti, recepit ipsum in osculo et paterno amplexu, dicens: "Prospere ueneris fili et gener, ex hoc, iuuenis amantissime, te in filium adopto specialem." Sed hec postquam efferate regine plenius innotuerit[[409]], plus accensa est liuore ac furore, dolens eum pietatis in manu[[410]] regis et suorum fidelium prosperari. Vidensque sue nequicie argumenta minime preualere, nec hanc saltem terciam filiam suam, ad uoluntatem suam alicui transmarino amico suo, in regni subuersionem (quod certissime sperauerat) dare nuptui, cum non preualuisset in dictos episcopos huius rei auctores eminus malignari, in Ælbertum regem uirus sue malicie truculenter euomuit, hoc modo.
Fraus muliebris crudelissima.
Rex huius rei ignarus tantam latitasse fraudem non credebat, immo pocius credebat hec ipsi omnia placitura. Cum igitur rex piissimus ipsam super premissis[[411]] secrecius conueniret, consilium querens qualiter et quando forent complenda, hec respondit: "Ecce tradidit Deus hodie inimicum tuum, tibi caute, si sapis, trucidandum, qui sub specie superficiali, uenenum prodicionis in te et regnum tuum exercende, nequiter, ut fertur, occultauit. Et te cupit iam senescentem, cum sit iuuenis et elegans, de regno supplantando precipitare; et posterum suorum, immo et multorum, ut iactitat, quos regnis et possessionibus uiolenter
et iniuste spoliasti, iniurias uindicare. In cuius rei fidem, michi a meis amicis significatum est, quod regis Karoli multis muneribus et nunciis ocultis intermeantibus, implorat ad hoc patrocinium: se spondens ei fore tributarium. Illo igitur, dum se tibi fortuna prebet fauorabilem, extincto latenter, regnum eius in ius tuum et successorum tuorum transeat in eternum."