Nilus suprà dictus fluuius Aegypti appellatus est alio nomine Gyon, cuius origo est à Paradiso terrestri. Hic venit currens per deserta Indiæ Maioris, hincque per meatus subterraneos transit plures terras: exiens sub Monte Aloth, inter Indiam et Aethiopiam, et Mauritaniam intra deserta Aegypti, irrigans totam longitudinem Aegypti vsque ad Alexandriam, ibíque se perdit in mare. [Sidenote: Inundatio Nilo.] Sole intrante signum Cancri omni anno hoc est, ad quindenam ante Festum Natiuitatis Ioannis Baptistæ incipit paulatim fluuius crescere, et inundare, quousque sol intret Virginem, quod est circa Festum Laurentij, atque ex tunc decrescere, et minui, donec Sole veniente in Lybram intra suos alueos se conseruet: Dúmque per inundationem nimis effluit, damnificat terræ culturas, et fit Charistia in Aegypto. [Sidenote: Raro in Aegyptio pluuia.] Et similiter dum parum exundat, ingruit esuries, quoniam in Aegypto rarissimè pluit, aut apparent nubes, quoniam si quandoque pluerit in æstate, terra muribus adimpleur. [Sidenote: Nubia.] Terra Aegypti continet in longitudine dietas quindecim, in latitudine ferè tres, et habet triginta dietas deserti: à finibus Aegypti vsque Nubiam, duodecim sunt dietæ. Hi Nubij sunt Christiani, sed nigri, velut Aethiopes, vel Mauri.

[Sidenote: Phoenix visa a Mandeuillo.] Phoenix auis, de qua dicitur, quod semper vnica sit in mundo, viuens per annos quingentos, quæ et seipsam comburit, ac de cineribus eius, siue per naturam, siue per miraculum alia creatur, hæc interdum apparet in Aegypto, et sicut mihi monstrabatur, vidi duabus vicibus. Modicum est maior Aquila, cristam in capite maiorem pauonis, collum habens croceum, dorsum Indicum, alas purpureas, caudam duobus coloribus, per transuersum croceo et rubeo regulatam, qui singuli colores sunt ad splendorem Solis delectabiliter videntibus resplendentes. In Aegypto multæ habentur arbores sexcies aut septies in anno fructificantes, ibique frequenter inueniuntur in terra Smaragdi, et circa oram Nili alij lapides pretiosi. [Sidenote: Mecha.] A Babylonia Aegypti, vsque ad ciuitatem Meccam, (quam Pagani ibidem appellant Iacrib, et est in magnis desertis Arabiæ) sunt triginta duæ dietæ. In ea veneratur detestandum cadauer Machon siue Machometi honorabiliter et reuerenter in Templo eius, quod ibi vocatur Musket, de cuius vita aliquid infrà narrabo. Per prædicta itaque apparet, quod Imperator Sarracenorum Soldanus Babyloniæ, valdè potens est Dominus.

CAPVT. 10.

De couductu Soldani, et via vsque in Sinay.

Priùs dictum est de reuerentia Soldani, quandò ad ipsum intratur exhibenda. Sciendum ergò, cum ab eo petitur securus conductus, nemini denegare consueuit, sed datur petentibus communiter sigillum eius, in appenditione absque literis: hoc sigillum, pro vexillo in virga aut hasta dum peregrini ferunt, omnes Sarraceni videntes illud flexis genibus in terram se reuerenter inclinant, et portantibus omnem exhibent humanitatem. Verumtamen satis maior fit reuerentia literis Soldani sigillatis, quod et Admirabiles, et quicunque alij Domini, quando eis monstrantur, antequam recipiant, se multùm inclinant: Deinde ambabus manibus eas capientes ponunt super propria capita, posteà osculantur, et tandem legunt inclinati cum magna veneratione, quibus semel aut bis perlectis, offerunt se promptos ad explendum quicquid ibi iubetur, ac insuper exhibent deferenti, quicquid possint commodi, vel honoris: sed talem conductum per literas Soldani vix quisquam peregrinorum accipit, qui non in Curia illius stetit, vel notitiam apud illum habuerit. [Sidenote: Literæ Soldani in gratiam Mandeuilli concessæ.] Ego autem habui in recessu meo, in quibus etiam continebatur ad omnes sibi subiectos speciale mandatum, vt me permitterent intrare, et respicere singula loca, pro meæ placito voluntatis, et mihi exponerent quorumcunque locorum mysteria distinctè et absque vllo velamine veritatis, ac me cum omni sodalitate mea benignè reciperent, et in cunctis rationalibus audirent, requisiti autem si necesse foret de ciuitate conducerent in ciuitatem. Habito itaque peregrinis conductu, ad Montem Sinay potest à Cayr vnam duarum incipere semitarum, vsque vallem Helim, vbi adhuc sunt duodecim fontes aquarum. Nam vna viarum est, vt pertranseat passagium maris rubri, non longè ab eodem loco, vbi olim populus Israel Duce Mose, Deo iubente, siccis pedibus transiit idem mare. [Sidenote: Ratio, cur Rubrum mare sic appellatur.] Quod quidem, licèt aqua sit satis clara, dicitur ibi Rubrum propter lapillos, et arenas subrufi coloris: et continet ibi nunc temporis passus maris in latitudine ferè sex leucas. Transmissoque mari, ibit super hanc longè ab oris eiusdem per dietas quatuor, atque ex tunc relinquens mare, tendit per deserta sex aut septem dierum, vsque in vallem præfatam. Alia est autem via, vt de Babylonia intret Dyrcen deserta, tendens ad quendam fontem, quem dicitur Moses [Marginal note: Vel Maus.] fecisse: et hinc ad riuulum Marach, qui quondam, Mose imponente lignum, ab amaritudine dulcescebat, et sic tandem in premissam vallem perueniant. Et restat via grandis dietæ ad Montem Sinay ab hac valle. Nam à Babylonia vsque in Sinay, æstimatur esse via duodecim dictarum, quamuis nonnulli citius perueniunt. Hoc verè sciendum, neminem peregrinorum per hæc deserta sine ductore posse tendere, cui notæ sunt viæ, sed nec equi valent transire, præcipuè quòd non inuenirent in desertis quid bibere. [Sidenote: Abstinentia Camelorum ab aquis.] Aliquo tamen modo transitur per Camelos, eò quòd se continere possunt de potu duobus aut tribus diebus: Et oportet vt itinerantes ferant secum per viam necessaria ad victum proprium, et Camelorum, nisi quòd interdum fortè Cameli aliquid sibi abrodere possunt circa cortices arbustorum, et folia ramusculorum.

CAPUT. 11.

De Monasterio Sinay, et reliquijs beatæ Catherinæ.

Mons Sinay appellatur ibi desertum Syn: quasi in radice montis istius habetur Coenobium Monachorum pergrande, cuius clausura in circuitu est firmata muris altis, et portis ferreis, pro metu bestiarum deserti. Hi Monachi sunt Arabes, et Græci, et in magno conuentu multum Deo deuoti: viuunt in magna abstinentia, vtentes simplicibus cibariis, de lotis et dactylis, et huiusmodi, nec vinum potantes, festis acceptis. Illic in Ecclesia Beatæ Virginis et matris Catherinæ semper lampades plurimæ sunt ardentes, nam habetur ibi plena copia olei oliuarum. A posteriori parte magni altaris monstratur locus, vbi Moysi apparuit Dominus in rubo ardente, ipsum rubum adhuc seruans, quem dum monachi intrant, semper se discalceant gratia illias verbi, quo Deus iussit Moysi ibidem, Solue calciamentum de pedibus tuis, locus enim in quo stas, terra sancta est: hunc locum appellant Bezeleel, id est, vmbra Dei. Et propè altare tribus gradibus in altitudine, habetur capsa, seu Tumba Alabastri, sanctissima continens ossa Virginis. Christiani qui ibidem morantur, cum magna reuerentia aduenientibus peregrinis, à Monachorum prælato, seu ab alio in hoc instituto, excipiuntur. Is quodam instrumento argenteo consueuit ossa defricare, siue linire, vt ex iis exeat modicum olei, velut parumper sudoris, quod tamen non apparet in colore sui tanquam olei seu Balsami, sed aliquantulum pluris magnitudinis. Et ex isto traditur interdum aliquid petentibus peregrinis, sed parùm, quia nec multùm exudat. Ostendere solent et caput ipsius Catherinæ cum inuolumento sanguinolento, et multas prætereà sanctas, et venerabiles reliquias, quæ omnia intuitus sum diligentur et sæpè, oculis indignis. Habent quoque in ista Ecclesia propriam Lampadem quilibet Monachorum, quæ imminente illius discessu lumen per diuinum miraculum variat vel extinguit. [Sidenote: Monarchorum sophismata.] Ego etiam curiosius super vno dubio quod priùs audieram, plures interrogationes feci ab aliquibus Monachorum, vtrum scilicet prælato eorum decedente semper successor per diuinum signum eligetetur: et vix tandem ab eis recepi responsum, quòd per vnum istorum miraculorum habetur successor, videlicit in missa sepulturæ defuncti omnibus Monachorum lampadibus extinctis, illius sola Dei nutu reaccenditur, quem fieri vult prælatum, vel de coelo inuenitur missus breuiculus super altare, inscriptum habens nomen prælati futuri. Intra hanc Ecclesiam nunquam musca, vel aranea, aut huiusmodi immundi vermiculi nascuntur, quod similiter per diuinum accidit miraculum: nam antè replebatur Ecclesia talibus immunditiis, et totus conuentus recederet ad construendum Ecclesiam in alio loco. Et ecce Dei genetrix virgo beata eis visibiliter obuiauit, iubens reuerti, et dicens nunquam Ecclesiam similibus infestari. In cuius obuiationis loco in ascensu procliuo huius montis per multos gradus construxerunt Ecclesiam, ædificium excellens, in honorem eiusdem virginis. Et alibuantò altius, per eiusdem montis ascensum est vetus Capella, quam vocant Eliæ Prophetæ, et locum specialiter appellant Horeb. A cuius latere in montis appendentia colitur vinea, quam nominant Iosuæ scophis, de qua quidam putare volunt, quod Sanctus Ioannes Euangelista eam primò plantauit. In superiori verò montis vertice, est Capella, quam dicunt Moysis, et illic rupis seruans adhuc corporis eius formam impressam dum se abscondit, viritus dominum respicere in facie. Locus quoque ibi ostenditur, in quo Deus tradidit ei decem mandata, siue legem proprio digito scriptam, et sub rupe cauerna in qua mansit ieiunus diebus 40. Ab hoc monte qui vocatur Mosi, restat via producta ad quartam Leucæ, vsque in montem qui dicitur Sanctæ Catherinæ per vallem speciosam, ac multùm frigidam. Circa eius medium habetur Ecclesia, nomine 40. Martyrum constructa, vbi interdum veniunt Monachi cantare missam: Hic mons est satis altior Monte Moysis, in cuius vertice Angeli Dei piè creduntur attulisse, et sepeliisse corpus sanctissimæ Martyris Catherinæ cum inuolumento capitis suprà dicto. Attamen in ipso certo sepulturæ loco, licèt quandoque stetit Capella, modò non est habitaculum, sed modicus aceruus petrarum. Notandum, quòd vterque horum montium potest vocari mons Sinay, eo quod totus circumiacens locus deserti Sin appellatur. Sur desertum inter mare Rubrum, et solitudinem Sinay. Desertum Sur idem Scriptura quod et Cades. Visitatis igitur à peregrinis his sacrosanctis memorijs, et valefacto Monachis, recommendant se eorum orationibus, et meritis: tuncque solet aliquid victualium offerri peregrinis, pro inchoanda via deserti Syriæ versus Ierusalem. Et sicut dixi de priori deserto, sic nec istud securè est peragrandum absque Drogemijs; id est, semitarum ductoribus, propter vastitudinem deserti.

CAPVT. 12.

Iter a deserto Sinay vsque ad Iudeam.