Sic vadit, subitoq: cadit dum stare putatur.
Quis redimit cum mors perimit, quia munera nunquam
Nec pretium nec seruitium mors accipit vnquam?
Sed quid plura loquar? nulli mors invida parcit,
Non euadit inops, nec qui marsupia farcit.
Non igitur cesses ea quae bona sunt operari,
Nam mors non cessat tibi nocte dieq: minari.
Amplius in rebus noli sperare caducis.
Sed cupiat tua mens aeternae gaudia lucis.
Falliter insipiens vitae praesentis amore,