Non igitur cures gazas acquirere plures,

Gazas fallaces incertas atque fugaces,

Quae magis optantur cum plenius accumulantur.

Haec faciunt mentes semper majora petentes.

Divitiae tales sunt omnibus exititiales,

Nam sibi credentes faciunt miseros, et egentes.

Post carnis vitam per blandimenta nutritam,

Expertesque boni traduntur perditioni,

Nemo tamen credat quod ab ista luce recedat,

Ignibus arsurus, vel propter opes periturus,