Si proprium servet, si divitias coacervet.

Quamvis sit rarum, poterit possessor earum.

Juste salvari, fugiat si nomen avari,

Vivat prudenter, gazas habeat sapienter,

Non abscondendo, sed egenis distribuendo.

Sed satis est notum quod plus dimittere totum

Prodest, quam temerè quae sunt nocitura tenere.

Tutius est verè mortem fugiendo cavere,

Quam prope serpentem procumbere virus habentem.

Sic est in mundo, quarè tibi consilium do